useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data)  CCCLXII.
Signature:  CCCLXII.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
Spitihnew, princeps Brunensis, resultât monasterio s. Benedicti ante Brunam decimas in Mantee. ce. 1195.
Source Regest: Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCCLXII. , S. 368
 

ed.
Current repository
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCCLXII. , S. 368

    Graphics: 
    x

    decimas in Mantee. ce. 1195.

    In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Ego Zpitigneus princeps Brunensis uniuersis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis lam moderni quam futuri eui. Nichil perpetualitatis habitum induit. quod agitur a mortalibus. nisi in pagine formata scriptura et sigillo perhennatur. No- uerit ¡taque cuncta christianorum fidelitas quod ad quorundam meorum beneficiariorum minus bonam assertionem decimas agrorum in Maniz iuxta Brunam. detinui aliquo tempore usui camere mee occupatas. Verum tamen quoniam ex ore ueridicorum uirorum et priuilegio abbatis de Trebech. michi exhibito lucidissime compertum habeo prefatas decimas nec ad eccle siam montis sancti Petri. sicut rector eiusdem asserebat. nee ad metipsum

    339

    pertinere. sicut beneficiarii michi suggerebant. sed ad fratres claustri sancti Bcnedicti ante Brunam. sicut ex collatione quondam Wratizlai felicis meuiorie ducis Morauie. iuste ipsam percipiebant. donec eandem de- tinuerimus. Quamobrem pre oculis anime nostre salutem habens m eam iniustam detentionem irritam lacio. atque prefatas decimas agrorum uille Maniz memoratis fratribus de sancto Benedicto penitentialiter restituo. Decenio nichilominus quatinus ecclesia sancti Petri in possessione sua in supra nuncupata uilla Maniz eisdem fratribus nichil decimarum prestare debeat. Venerabilis autem episcopus Morauiensis Engilbertus hanc meam restitntionem collaudans canonice legis edicto firmare promisit coram di lecto fratre meo Zuatopluk. Comite Lewa. Petro. Diwa. Stephauo. Velen. Pribizlau. et alus fide dignis.

    Ex actis causarum consistora Olomucensig Ms. seculi XV.

    CCCLXni.

    Heinricus, dux Boemorum et episcopus, пc�? non marchio Moraviae, auget fundationem monasterü Lucensis. 1)1. in castro Below VIL Idus Junii,

    Ü95.

    In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Anno verbi incarnati Mil lesime CXCV. indictione VII . epacta XXV. concurrente V. Iuxta laben- tis liuius seculi varietates varie in hominibus generantur mutabilitates. Inde est quod cerea in vicium flecti et lucri ydropico morbo siciens presens etas multa audet nichil pudet dummodo viuet. Porro quia preciosus me- morie thesaurus est scriptura rerum seriem incommutabili loquens veritate, et opponens obstaculum emergentibus calumpniis inconuulsum hec siquidem seua inimicorum constringit iacula et precludit additum quem fabricat mens dolosa. Huius inspectu racionis ego Heinricus dux Boemorum et episco- pus пc�? non Marchio Morauie pro remedio anime mee et fratris mei ducis CvonradL ac pro vniuersis predecessoribus meis. terrena pro celestibus

    43*

    340

    videlicet villam que dicitur Luka adiacentem eiusdem nominis monasterio cum theolonio et villa Bohmelicz. cum molendino et flumine quod ibi pre- terfluit et silua que Palice nuncupatur nec non cum terra seruorum et pleno dominio dedi perpetualiter. Et quoniam sapiens rei exitum ante metitur et iacula preuisa minus feriuntur. quod factum meum racionabile superueniente inique occasionis scrupulo minime valeat eneruari, testimonio horum corro- boraui quorum nomina sunt hec: Wladimirus cum fratre suo Bracizlao principes Olomucenses. Zpiligneus cum fratre suo Zwatopluk principes de Brinen. Stizlaus propositus Wisegradensis et cancellarius ducis Boemie. Christoforus propositus Bolezlauensis. WHek archidyaconns Satcensis. Laurencius canonicus Pragensis. Grabise camerarius ducis Boemie. Witek. Zlauebor castellanus de Satec. llermannus castellanus de Kladzko. Jaro- zlaus castellanus de Budysin. Budiuoy subcamerarius ducis Boemie. Boruta filius Voconis. Herkenbertus subdapifer ducis Boemie. Roprecht castellanus de Podywin. Arnustus pincerna ducis Boemie. Jaros subpincerna ducis Boemie. Wilalmus venator curie. Zuda. Zbrazlaus filius Zlauebor. Georius castellanus de Netolic. Pertoldus castellanus de Gradec. 31acerat gladiator ducis Boemie qui eodem tempore «ledit villain predicto monasterio que Lutin uocatur. et coram eisdem testions. Hi i sunt testes de prouincia Znoymensi. Artlebus. 3lrakota. Bolik. Paztuha. Ortwinus. Marquardus. Alexius. Zpita. Belen. Janik. Mirozlaus. Thomik. Isti vero sunt de pro uincia Olomucensi. Boguta. Blud. Zudimir. Predbor. Zdebor. Petrek. Mi- çul. Zudiwoy. Jacub. Zemizlaus. Isti autem sunt de prouincia Brinnensi. Zbrazlaus. Petrus superbus. Lewa. Diwa. Budis. Bolebor. Racek. Budek. Ztrezmir. et alii quam plurimi. Boemi et Moraui qui eidem donacioni inter- fuerunt. Vt autem racionabile factum meum maius robur valitudinis in posterum obtineat et omni evo inconuulsum permaneat sigilli mei presentis inpressione communiui. Ne autem succedentibus cereis temporibus con- ueniens ordinario mea possit euacuari quatenus ea que bene sunt ordinata in perpetuum maneant rata et omni generacioni que preterit et aduenit lixa sint et inuiolata accensis candelis violatores huiusmodi quod absit exeommunicaui et cum Juda traditore eos eterno cremandos igne depu- taui. Actum est autem hoc in ipso die prothomartiris Stephani apud

    341

    monasterium Lucense feliciter amen. Datum per manum Witkonis archi- dyaconi in castro Betow. VIL Idus Junli.

    Originale cum sigillo eleganti pendente in archivo aulico V in dob. — Item copia vidimata in registratnra c. r. Uubernii Moravici — Excu- sum apud Dob ner in Monum. IV. 252.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.