useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data)  CCXXXIX.
Signature:  CCXXXIX.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
Innocentius papa II. clerum episcopatus Olomucemis contra prohibilionem episcopi sui divina celebrantem arguit, monetque ad obedientiam et reveren-
Source Regest: Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCXXXIX. , S. 244
 

ed.
Current repository
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCXXXIX. , S. 244

    Graphics: 
    x

    CCXXXIX.

    episcopi sui divina celebrantem arguit, monetque ad obedientiam et reveren-

    tiam sui episcopi. Dt. Laterani Kalendis Aprilis, 1141.

    Innocentius episcopus, seruus seruorum dei, abbatibus, canonicis et clericis per Olomucensem episcopatum constitutis. Quod vos de beati Petri et nostra gratia minime salutamus, non nostre seueritati, sed vestre potius inobedientie et presumptioni est adscribendum. Audiuimus enim, quod tamen valde dolemus, vos in tantum insaniam prorupisse, quod contra prohibitio nem venerabilis fratris nostri Heinrici, episcopi vestri, diuina officia celebrare presumitis et excommunicatos suos recipere et sacramenta ecclesiastica, que dei sunt, cum eis communicare nullatenus formidatis. Quod quam exsecra- bile sit, quantumque animarum vestrarum saluti contrarium, sanctorum patrum decreta manifeste declarant. Ait namque Calixtus papa inter cetera i „ex communicates a sacerdotibus nullus recipiat, nec cum eis in oratione, ant

    315

    cibo, ant potu, aut consilio communicet, nec aue eis dicat: quia quicumque in hiis vel in aliis prohibitis scienter excommunicatis communicauerit, iuxta apostolorum institutionem et ipse simili excommunicationi subiaceat. Ab his ergo clerici et laici se abstineant, qui eadem pati noluerint. „Item ex Car- thaginensi concilio: „Oui communicauerit vel orauerit cum excommunicato, si laicus est, excommunicetur, si clericus, deponatur. Que cum ita sint, per apostolica scripta universitatem vestram monemus et monendo precipimus, ut de tantis excessibus prefato fratri nostro, episcopo vestro, digne satisfa- ciatis, et ad ipsius obedientiam et reuerentiam cum omni deuotione humiliter redeatis; alioquin excommunicationis vel depositionis sententiara, quam in vos canonica equitate proraulgauerit, beati Petri, principis apostolorum, et nostra auctoritate firmabimus. Datum Laterani Kalendis Aprilis.

    Ex eisdem Mas. codicibus supra chatis.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.