useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data)  XCII.
Signature:  XCII.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
Hathonis, Moguntini archiepiscopi, ad eundem Joannem IX. intercessoria, ne Moroni а�? Pannonii, erecto in gratiam Methodii archiepisco-
Source Regest: Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. XCII. , S. 94
 

ed.
Current repository
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. XCII. , S. 94

    Graphics: 
    x

    XCII.

    ne Moroni а�? Pannonii, erecto in gratiam Methodii archiepisco-

    patu, a Bavarte separentur. 900.

    Domno sanctae et apostolicae et vniuersalis Romanae ecclesiae papae Hatho indignus praesul Moguntiensis ecclesiae, cum vniuersis suflraga- neis, nostrae exiguitati adiunctis, debitum orationis obsequium et fidelem seruitutem. Nouerit igitur sublimitas sanctitatis vestrae, quod nulla fra- trum vnanimitas sanctae Romanae ecclesiae potestati subiecta fidelior atque deuotior ac subiectior apparet, quam nos, qui vestrae dominationi et ca- piti omnium ecclesiarum omni mentis intentione subiicimur, plurimum gau- dentes in Domino, et in dono gratiae ipsius, quod per vestram sanctitatem

    65

    et sapientiam magnifice et amplissime sedes eiusdem ecelesiae dilatatur in religione diuina, et in hoc instantissime precibus incumbimus, depre cantes diu inam clement ¡am, vt ad altiora semper conscendere vos et de die in diem meliora sectari atque perficere concedat. De cetero vestrae clementiae innotescimus, seniorem nostrum Arnolfum imperatorem de huius exilio migrasse. Sed quod, quamdiu in hoc mundo subsistimus, per incerta ferimur, nescientes vbi quorumdam animae post hanc lucem mansionem recipiant; vestris quasi prouoluti vestigiis subnixe poscimus, vt animam ipsius vestrae auctoritatis potestate a vinculis peccatorum absoluatis: quia quaecunque solueritis super terram, erunt soluta et in coelo. Tali vero do mino rectore et gubernatore amisso in nostris partibus vacillat nauis ecele siae. Quem regem eligeret, paruo tempore inscia mansit, et quia timor magnus aderat, ne solidum regnum in partes se scinderet, diuino, vt cre- dimus, instinctu factum est, vt filius senioris nostri quamuis paruissimus, communi consilio principum, et totius populi consensu, in regem eleuaretur; et quia reges Francorum semper ex vno genere procedebant, maluimus pri- stinum morem seruare, quam noua institutione insidere. Sed cur hoc sine vestra iussione et permissione factum sit, vestram haud dubitamus latere prudentiam, nulla scilicet alia causa actum constat, nisi quia paganis inter nos et vos consistentibus impeditum est iter nostrum ad sanctam matrem nostram Romanam sedem, ita, vt nec legati a nostra paruitate ad vestram dignitatem dirigi potuissent. Sed quia tamen occasio et tempus advenit, quo nostra epistola vestris obtutibus praesentaretur, rogamus nostram com- munem constitutionem vestrae dominationis benedictione roborari. Insuper etiam pietati vestrae intimamus, quod fratres et patres et coepiscopi nostri Bauarienses se apud nos conquerentes, et alta suspiria trahentes, geme- bant, qualiter Marauenses populi Francorum potestati rebelles iactent, se ab illorum consortio esse diuisos, et seorsum metropolitano gloriantur a vestra concessione esse sublimatos: cum nunquam metropolitana sedes inter illos haberetur, sed semper illorum prouinciae et dioecesi cohaererent. Do- lebat se etiam apud nos, quod quorumdam m a chinai ¡one magna infamia circa vestram celsitudinem sint denotati, scilicet, vt cum paganis foedus

    9

    66

    et pacem mirent, et ipsi pagani consilio eorum agerent tam multa nefaria et illicita. De his omnibus consilium a nobis quaerentibus Bauariensibus episcopis, iustum respond i nuis esse, fratrum solatio semper adhaerere; quia propheta inquit: Ecce quam bonum et quam iocundum habitare fratres in A num. llli vero non in vnnm habitant, qui fratrum se solatio subtrahunt, aut insidias fratribus praeparant. Nos illorum tristitiae compatientes uo- lumus illis consilium de talibus obiectionibus praebere, priusquam ad vestram interrogationem per epistolam nostram veniremus. Semper nos scimus car nales spiritales solere persequi, et maleuolos beneuolos infamare et lace rare. Praeuidere ergo summopere debent omnes, qui sacerdotes Domini persequuntur, tam occulte, quam manifeste, ne ad illos pertineat, quod pro pheta dicit: Cogitauenmt ma M l¡as in corde suo, tota die constituebant proelia, exacuerunt lin «ruas suas sicut serpentes, ven. asp. sub lab. eor. Et paulo post: Cadent super eos carbones, in igne deiicies eos. Et iterum: Vir linguosus non dirigetur in terra. Virum iniustum mala capient in interitu. Et per Jeremiam inquit Dominus: Omnes in sanguine iudicantur: vnus quisque proximum suum tribulat. Omnes in malum manus suas praeparant. Non debent enim alieni episcoporum aut accusatores, aut indices fieri. Vnde de Loth est scriptum: Ingressus es vt aduena, numquid vt iudices. Accu- sator autem episcoporum nnllus seruus, aut libertus, nullaque persona sus pecta, aut infamis; repellantur omnes inimici, et omnes laici. Isti fratres et coepiscopi nostri Bauarienses veraces Dei cultores, et boni pastores per- uigili custodia custodiunt gregem sibi commissum, ne lupi rabies aliquam sancti gregis ouiculam rapiat in praedam suam. Slant pro muro domus Israel, ne aliqua vis inimica firmamentum ecclesiae dissoluat. Qui tales inquietat, de sua malitia impugnat, licet praesentem, futuram tamen non euadet poenam, quia scriptum est: Qui nos tangit, tangit pupillam oculi mei. Haec autem omnia praescripta vobis ideo dirigimus : quia estis caput totius sanctae ecclesiae, quaecunque per orbem diffunditur, et solamen moerentium; quae- cunque tristia nobis contigerunt membris vestris: quia ipsi sanctissimi pa- stores Christi superius dicti in nulla re a catholica fide deuiantes, sed ean- dem sanctis operibus et ecclesiasticis officiis ornantes, apud nos conque- rentes postulauerunt, vt vestrae notitiae manifesta faceremus: quia et illi

    67

    per se ipsos vobis eadem innotescere vita comite promittant. Vnde posci- mus, vt vestra consolatio illorum moerorem ad laetitiam reformet, et sem per talia membra summo capiti, quod estis vos, se gaudeant adhaerere. 1Ш autem Marauemes, ut nostris auribus illatum est, in occassionem su- perbiae suae assumunt, quia a vestra concessione dir nut se metropoli- tanum suscipere, et singulariter degentes, aliorum episcoporum consortia refutant; si hac confidentia diutius inflantur, vsque sanguinis effusionem, vt multi arbitrantur, prosilient. In quantum praesumimus, admonemus, qua- tenus vestra auctoritas, priusquam hoc contingat, ad humilitatis viam illos corringendo deponat, ut tandem cognoscant, cui dominatui subiici debeant. Nos siquidem debitores esse cognoscimus, siquid a sanctae matris Romanae ecclesiae scilicet contigerit elabi, vos inde certifican, ut vestra potentia ad rectitudinis lineam perducatur. Quod si vestra admonitio illos non cor- rexerit, velint, nolint, Francorum principibus colla submittent; et credimus absque effusione sanguinis et mutua caede, ex vtraque parte tunc posse bene contiugere. Iterumque vestrae dignitatis auribus replicamus, quod tam episcopi, quam laici Bauuarienses in religione christianitatis nulla gente inferiores esse probantur; neque vmquam Franci absque illorum auxilio, aut in ecclesiasticis rebus, aut in bellicis negotiis nominatim, vel fama dignum aliquid peregerunt, sicut neque ¡Hi absque istis.

    Ex eoclem cod. Retcherspergensi (vide n. XIX. XCI.) edidit Chr. Oewold 1611 in app. ad chronicon Re.ichersperg:. p. 20.

    хеш.

    Fragmentum geographicum de terris Stavorum secuti IX.

    Descriptio ciuitatum et regionum ad septemtrionalem plagam Danubii. Ysti sunt, qui propinquiores resident finibus Danaorum, quos nocaut Nor- tabtrezi, ubi regio, in qua sunt ciuitates LIII. per duces suos partite. Vuilci, in qua ciuitates XCV et regiones IUI. Linaa est populus, qui habet ci uitates VII; prope illis resident, quos uocant Bethenici et Smeldingon et

    9*

    68

    Morizani, qui habent ciuitates XL Juxta illos sunt, qui uocantur Hehfeldi, qui habent ciuitates VIII. Juxta illos est regio, que uocatur Surbi, in qua regione plures sunt, que habent ciuitates L. Juxta illos sunt, quos uocant Talaminzi, qui habent ciuitates XIIII. Beheimate, in qua sunt ciuitates XV. MarJiarii habent ciuitates XI. Vulgarii regio est inmensa et populus multus habens ciuitates V, eo quod multitudo magna ex eis sit et non sit eis opus ciuitates habere. — Est populus, quem uocant Marehanos, ipsi habent ciuitates XXX. Iste sunt regiones, que terminant in finibus nostris. — Isti sunt, qui iuxta istorum fines resident. Osterabtrezi, in qua ciuitates plusquam С sunt. Miloxi, in qua ciuitates LXVII. Phesnuzi habent ciui tates LXX. Thaelesi plusquam CC urbes habent. Glopeani, in qua ciui tates CCCC, aut eo amplius. Zuireani habent ciuitates CCCXXV. Busani habent ciuitates CCXXXI. Sittici, regio inmensa populis et urbibus muni- tissimis. Stadici in qua ciuitates DXVI populusque infinitus. Sebbirozi habent ciuitates XC. Vulizi populus multus, ciuitates CCCXVIII. Neriuani habent ciuitates LXXVIII. Attorozi habent CXVIII, populus ferocissimus. Eptaradici habent ciuitates CCLXIII. Vuillerozi habent ciuitates CLXXX. Zabrozi habent ciuitates CCXII. Zretalici habent ciuitates LXXIII. Atu- rezani habent civitates CIIII. Chozirozi habent civitates CCL. Leudizi habent ciuitates XLVIII. Thafnezi habent ciuitates CCLVII. Zeriuani, quod tantum est regnum, ut ex eo cuncte gentes Sclauorum exorte sunt, et originem, sicut affirmant, durant. Prussani ciuitates LXX. Velunzani ciuitates LXX. Bruzi plus est undique, quam de Enisa ad Rhenum. Vui- zunbeire. Caziri, ciuitates С Ruzzi. Forsderen. — Liudi. Fresiti. Sera- uici. Lncolane. Vngare. Vislane. Sleenzane, civitates XV. Lunsizi, ciui tates XXX. Dadosefana, ciuitates XX. Milzane, ciuitates XXX. Besun- zana, ciuitates II. Verizane, ciuitates X. Fraganeo, ciuitates XI. Lupiglaa, ciuitates XXX. Opolini, ciuitates XX. Golensici, ciuitates V.

    E codice Ms. seculi XI. in bibliotheca regia Monaci protulit �?о г may r in : Archiv für öfierreichisclie Geschichte ect. p. 282. Notis vero cri- tfcis et commentario illustravit Jos. Dobrow»ky ibidem p. 509.

    69

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.