useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data)  XIX.
Signature:  XIX.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
Mu genius II . papa Vrolfum, Laureacensem praemlem, qui Avaris in Pan- nonia et Slavis in Moravia evangetium magno cum fructu praedicavit, in
Source Regest: Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. XIX. , S. 44
 

ed.
Current repository
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. XIX. , S. 44

    Graphics: 
    x

    XIX.

    nonia et Slavis in Moravia evangetium magno cum fructu praedicavit, in

    jura ac dignitatem archiepiscopalem restituit, suoque ornat vicariatu.

    824 — 826.

    biugenius episcopus, senilis seruorum Dei, Rathfredo, sanctae Fauia- nensis ecclesiae, et Methodio, Speculi Juliensis, quae Soriguturensis nun- cupatur, atque Alewino, sanctae Nitrauiensis ecclesiae, parique modo An- noni, sanctae Vetuarensis ecclesiae episcopis, simul etiam Tuttundo, nec non Moymaro, ducibus et optimatibus exercitibusque pleins Hunniae, quae et Auaria dicitur, et Morauiae. Cum audiuimus christianissimam conuer- sationem vestram, et sanctae fidei bonorumque operum vestrorum pro-f cessum, summo gaudio atque laetitia su mus exhilarati; quia diuina in vobis operante elementia, vt ait apostolus, vbi habundauit delictum, ibi superabundat gratia, utque quod s. Dei ecclesia nostris temporibus quo- tidianum in electione vestra suscipit incrementum. Cuius optabilis rumoris index fuit reuerendissimus Yrolfus, sanctae Laureacensis ecclesiae archi- episcopus, et sanctissimus frater noster, vester autem spirituals pater, qui per suam sanctam praedicationem adoptiuos Deo vos genuit filios. Itaque ad apostolorum limina orationis causa veniens nouam ecclesiam nostris benedictionibus informandam subnixe commendauit, quia Domino auxiliante

    15

    catholice gubernandam in vestris partions suscepit. In quibus etiam quondam Romanorum quoque, Gepidarumque aetate, vt lectione certum est, in septem ecclesiarum parochias antecessores sui iure metropolitano obti- nuerunt diœcesim. Qua ex iustitia et lege praefatus Deo dignissimus archiepiscopus debito obligatur, vt illi terrae prius christicolae, atque suorura antiquitus antecessorum creditae prouidentiae, quam nunc vos Dei omnipotentis occulto mediante indicio, velut hereditariam possidetis, ipse euangelicus agricola, diu negata coelestis spargat vitae semina, atque in lucrandis Christo animabus rediuiuam de vobis nutriat segetem. Quem nos doctissimum diuini oraculi ministrum saluti vestrae cognoscentes per omnia necessarium fide ac exemplo probatum, merito erga illum apostoli- cam seruantes sententiam, qua dicitur: Quomodo credent sine praedicante ? aut quomodo praedicabunt, nisi mittantur? ab hac sancta Romana made ecclesia vobis eum rectorem transmisimus, atque in praefatis regionibus Hunniae, quae et Auaria appellatur, sed et Moraviae, prouinciarum quoque Pannoniae, siue Mesiae apostolicam vicem nostram et dioecesim, atque ius ecclesiasticum exercendi, et vsum ac potestatem antecessorum suorum, videlicet sanctae Laureacensis ecclesiae archiepiscoporum, sibi successo- ribusque suis canonica auctoritate committimus, atque huius constitutionis nostrae decretum subscriptionis priuilegio roboramus. Pallium praeterea iuxta consuetudinem antiquam sanctitati suae dedimus, quod ita sibi con- cessimus, sicut praedecessores nostri suis praedecessoribus concessere, priuilegiorum suorum scilicet integritate seruata. Cuius dilectioni quam- uis hoc debito permitteremus, propter vestras autem petitiones super hac re flagitantibus, ad honorem suurn nostram apostolicam vicem et auctori- tatem insuper accumulauimus, quod nunquam suis permissum est prioribus. Quatenus et vos confratres et coepiscopi deinceps ei reuerentiam am- pliorem exhibere sciatis, et in sana doctrina coelestis eruditionis ad aedi- ficationem vestram vt filii sapientes obediatis; atque vos laici primates, et vulgus saluberrimis praeceptis suis, non velut homini, sed tamquam Deo humiliter obtemperetis, et fide catholica, quam per dominum Jesum conse- cuti estis, fortes permaneatis. Nam totius doli artifex diabolus, cuius do minio et populis in baptismate abrenuntiatis, iacturam et damnum vestrae

    salutaris surreptionis moleste patitur, ac per varias occassiones zizania insidiae seminando, velut multa inuidia bacchatur, et vt vestrum aliquis terga vertat sanctae professioni. Quapropter saepe dicti archiepiscopi, vide licet pastoris vestri a Deo destinati, institutionibus benignas ames рrаe- bete, qui vos et versutiam Sattanae cauere, atque eius externos cruciatus euadere instruit, ac ipse in dei iudicii de bonis operibus vestris seculo- rum Domino perpetua remunerandos gloria praesentabit. Ad perfectam autem et necessariam eruditionis vestrae salutem, vt comperimus, non suffi- ciunt pauci, qui modo constituti sunt vobis, episcopi: quia plures sunt ad- huc gentilitatis errore ibidem detenti, ad quos propter inopiam praeco- num diuini verbi necdum pervenit notitia Christi. Idcirco enim, vt accrescaf turba fidelium, studeat solertia vestra pro mercede et remissione pecca- torum vestrorum adminiculum et iuuamen praebere reuerendissimo Yrolpho archiepiscopo, quatenus dudum illic constitutorum episcoporum numerus impleatur, qui congrue constituti et vobis posterisque vestris poterunt' esse proficui. Si ad restaurationem ecclesiarum propter nomen Domini de posses- sionibus vestris quos redditus dotesque eanim fama diuulgante quondam fuisse noueritis, externam sufficientiam vobis comparantes, eisdem ecclesiis ipsi conferatis, idoneis viris ad hoc ministerium electis; maxime illis loris, si opportunitas et vtilitas commendauerit, ordinentur antistites, vbi indicia: ecclesiarum et aediliciorum sedes pontificales olim fuisse demonstrante sin autem illius arbitrio et deliberatione qui, vel vbi disponantur episcopi, con- cedimus, cui vicem nostram apud vos ecclesiastici regiminis per omnia commisimus.

    E cod. Ms. monasterii Reichcrsberjr. primus integram bullam vulgavit Christ. G e wo Id 1611 in append. diplom. ad chronicon Reic!iersper£. nude ceteri plcrique (L a b b e concil. T. VII. Gol dast.Sc h unsicher Pessi na, Streilowskj, Calles, Hansiz, Pray, Dobner. F eje г} sua Iiaueerunt.

    i7

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.