useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data)  CLXXVIII.
Signature:  CLXXVIII.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
Gregorius papa VII. auctoritate synodi Romanae definilivam fer I sententiam in lite Pragensis et Morariensis episcoporum de praediis Moravicis con troversis. Dt. Romae VI. Nonas Martii, 1075.
Source Regest: Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CLXXVIII. , S. 188
 

ed.
Current repository
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CLXXVIII. , S. 188

    Graphics: 
    x

    CLXXVIII.

    Grregorius episcopus, senilis seruornm Dei. Quoniam ad raemoriam semperque dilucidandam causarum negotiorumque veritatem nihil aptius, nihil durabilius quam scripturarum paginas estimamus, qua liter lis et discordia, que inter confratres nostros, videlicet Joannem, Moraviensem episcopum, et Gebeoardum Pragensem de quibusdam decimis et curtibus diu protracta est, tandem per pactionis conuenientiam in apostolica sede determinata sit, per litteras nostras modo presenti bus, sed et futuiis notum fieri volumus. He�? enim causa, cum in secundo pontificatus nostri anno residentibus una nobis- cum in basilica saluatoris multis fratribus, conuocatis etiam et coram positis supradictis episcopis, ad audientiam nostram et totius ibidem congregati concilii perlata sit, diu et multum inquisita atque rimata, tanta ambiguitate et perplexionibus inuoluta uidebatur, ut ad sinceram veritatis et iustitie explorationem per ea, que tum adhibita sunt iudicia, perduci non posset. Verum ne illorum altercatio absque pacte interuentu diutius aut fraterna odia, aut aliqua periculosa hinc vol illinc studia accenderet, cum consilio fratrum nostrorum causam ita ex equo dirimi constituimus, ut omnia, de qui- bus inter eos contentio foret, per medium diuiderentur, et hic unam, ille alteram partem interim absque omni inquietudine tenerent, donee si aper- tiora iudicia siue scripto, aut congruis testibus inuenine possent, diligen- tissime inuestigarent. Ad quod faciendum, ne forte suscitande litis inlinita alterutri daretur occasio, terminum quoque eis decem annorum preliximns, ut, qui cert is approbationibus ad iusticiam se pertingere posse confidit, intra prelibatum terminum proclamandi et consequendi ius ecclesie sue licentiam et potestatem haheat; et si alterum horum vel utrosque, quod non cptamus, interim obire contigerit, successores eorum in eadem pactione et constitutione permanere debeant. Ex ea autem parte, qua prefatus termi-

    1 59

    ^=^= ■

    mis aut sub silentio, aut non ostensa veritatis et iusticie, propter quam clamat, approbatione transductus fuerit, nullus deinceps locus, nulla accla- mandi occasio, aut super hoc renouande questionis licentia supersit. Hoc igitur modo prenominatos episcopos, in nostra presentia pacifïcatos, et pre- scripte diffinitioni gratum, ut uidebatur, adhibentes assensum, ad propria cum apostolica benedictione et fraterna caritate dimisimus. Hoc ab omnibus inuiolatum et perpetuo inconcussnm fore, apostolica auctoritate precipimus et sancimus. Data Rome sexto Nonas Martii, indictione decima tertia.

    Harduin. I. �? i>ap. 1302. — Coleti J. �? — »obпег Ann. V. 448.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.