useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data)  CCCXLV.
Signature:  CCCXLV.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
Fridericus, Bohemorum dux, assignat ecclesiae IVissehradensi denarios judicii ex Swod, Narok et Hlawa aliosque proventus sub testimonio ducum
Source Regest: Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCCXLV. , S. 353
 

ed.
Current repository
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCCXLV. , S. 353

    Graphics: 
    x

    CCCXLV.

    judicii ex Swod, Narok et Hlawa aliosque proventus sub testimonio ducum

    Premysl et lVladislaw. Dt. IL die Maß, 1 187.

    figo Fridericus, Boemorum dux, dum mecum uiciniora saluti cogita- rem, felicem me fore estimaui, si et apud presentem ecclesie sancte statum mei memoriam in benedictione reliquissem, et future societatis eius obti- nuissem portionem. Ilinc est, quod hanc ecclesiam Wissegradensem, quam et apostolica sedes suis honorauit priuilegiis, specialiter, quod nostri iuris est, amplius exaltare intendimus. Et quidem primum ea, que ad pacem eius predecessores nostri statuerunt, rata esse uolumus, scilicet: ut ampu- tatis omnium aliarum uexationibus potestatum, soli duci principan respectum habeat. In possessionibus uero suis datis ac dandis ubique pacem firmam obtineat. Ceterum et hanc deuotionis nostre donationem nouam addimus huic beatissimi principis apostolorum ecclesie, ut omnis acquisitio, que pro- uenire solet in istis: Suod, Narok et quod uulgo Glaua dicitur, super

    4i*

    324

    omnes homines, ubicunque fuerint, pertinentes, ecclesie damns in nsum fratribus et preposito nunc et in perpetuura. Si quis uero ex hominibus ecclesie supplicio capitis damnatns fuerit, possessio quidem eius ecclesie, caput cedat laqueo. Venditio seu collecta generalis, si quando fuerit su per homines ecclesie, fratribus et preposito sit nunc et in sempiternura. Circuitum sancti Martini in suburbio, sicut hactenus fuit, absque omni gra- uamine possideant perpetualiter. He�? statuta presentibus et futuris nota esse cupientes in foro per fidelem nostrum Dinis subcaraerarium publico preconio proclamari iussimus. Coram primatibus uero nostris scripto ac sigillo nostro confirmauimus, adicientes: Si quis inimicus Dei aliquid inde minuere uoluerit, ultricibus flammis eterni supplicii deputetur cum Juda et Diabolo da ra nan dus in eternum et ultra. [Ego Fridericus gratias ago tibi beatissime apostole Petre, qui uigilantius ut intenderem, ad huius me honorem ecclesie per soporem uisitando sensibiliter etiam commonere di- gnatus est.] Anno dominice incarnationis millesimo centesimo octuagesimo septimo. Indictione secunda. epacta nona. concurrente III. secundo die mensis Maii. Facta sunt autem hec sub hiis testibus. Heinrico uenerabili Pragensi episcopo. Premisl et Wladizlaw fratribus meis. Floriano prepo sito Wissegradensi. Iladosta preposito Lutomericensi. Alexandro Pragensi magistro et cancellario. Capellanis: Laurentio. Slaua. Stankone. Ottone. Petro. Boguslao. llapotone. Odoleno. Veckone. Supanis: Blagone. Leta- rio tunc camerario. Joanne iudice. Matheo dapifero. Zezema pincerna. Heinrico agasone. Ratibor castellano Wissegradensi. Velis castellano Pragensi. Boguta castellano de Bolina. Stephano et Georgio castellanis de Netolic. Slauibor. Predota. Herman Marquartic. Drisizlau cum fratre Ruz. Diuis subcamerario. Troianus. Budiuoy. Klusna. Koiata. Kunone. Lamcus. Kawlo. Regnero. Stephano. Romanis. Data per manum Alexan- dri magistri Pragensis et cancellarii.

    Hamm ег�? �? h mi (11 Gloria Wissehrad. p. 153. — Emenilatum ex original! a (1. Paiacky. —Quae parenthesi inclusa, desunt in originali, aduunt tarnen in confirmatiune regis Wenccslai I. sublesta.

    325

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.