useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 0898 IX 09
Signature: 0898 IX 09
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
9. September 898, Regensburg
K. Arnulf bestätigt dem Bischofe Wiehing von Passau die Immunitäten, Besitzungen und Freiheiten seiner Kirche.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 40
 
x
(Chrismon.) In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Arnolfus diuina fauente clementia Imperator augustus. Si liberalitatis nostrae munere locis Deo Dicatis quiddam beneficii conferimus et necessitates aecclesiasticas ac petitiones seruorum dei nostro releuamus iuuamine atque imperiali tuemur munimine, Id nobis et ad mortalem uitam transiendam temporaliter et ad aeternam feliciter obtinendam profuturum liquido credimus. Quapropter comperiat omnium fidelium nostrorum presentium scilicet et futurorum industria, quod vuichingus patauiensis aecclesiae presul venerandus optulit nobis auctoritates immunitatum piae recordationis Karoli atque hludouuici serenissimerum videlicet imperatorum, in quibus continebatur insertum, qualiter ipsi predictam sedem, quam viuulo quondam sanctae lauriacensis aecclesiae archiepiscopus post excidium et miserabilem barbaricam deuastationem eiusdem prescripte lauriacensis ecclesiae nuspiam alibi Inventa suae tuicionis securitate primus episcopauit otilone strennuo baiouuarum duce concedente, qui etiam canonicos et monachos, quos dei misericordia hostium subtraxerat predae, In aecelesia quae est constructa in honore sancti Stephani Protomartiris christi, vbi etiam sanctus valentinus corpore requiescit, reuerenter collocauit, quam vero cum omnibus ad eam pertinentibus vel aspicientibus sub immunitatis suae defensione consistere fecerant et confirmauerant, ut, quicquid ex liberalitate imperatorum atque regum sine ducum vel ceterorum fidelium. eidem sedi collatum fuerat, perpetuo eius dicione consisteret. Ad haec etiam et cartulas traditionum, quas predictus Otilo et filius eius Tassilo duces baiouuariorum ob eiusdem sanctae patauiensis aecclesiae restaurationem vel amplificationem fecerant, obtutibus serenitatis nostrae praeferens isdem prescriptus pontifex, in quibus legebatur, quod idem predicti duces ad eandem sedem areas et mercatum cum integro teloneo suo ac mancipia utriusque sexus, molendina piscationes et vineas et quicquid in eadem urbe uel circa eam visi sunt in proprium possidere, nihil extra dimittentes omnia in omnibus sancto stephano sanctoque Valentino iure perenni tenenda tradiderunt. Nos autem diuino amore compuncti et tarn earundem conscriptionum testimoniis quam et predicti pontificis precibus commoti pium morem antecessorum nostrorum videlicet gloriosissimorum augustorum exequentes eandem sedem cum omnibus sibi subiectis simili modo sub nostre defensionis mundiburdio et immunitatis nostrae defensione constare decreuimus atque jubemus, ut, sicut a predictis principibus constat eandem sedem sub eorum immunitate hucusque vigere, ita deinceps sub nostra permaneat defensione et per hoc nostrum imperiale preceptum non solum istas immunitates confirmamus sed etiam omnium imperatorum seu regum sepe dictae aecclesiae noviter vel antiquitus collata munimus atque renouamus praecepta et si quicquam adhuc est, quod ex prenominata urbe fiscus noster exigere poterit, hoc totum pro luminaribus et necessitatibus eiusdem aecclesiae expendendum ipsi quoque tradimus et insuper precipimus, ut in prememorata urbe amodo nullus iudex publicus vel quislibet vir ex curiali dignitate placitum aut comitatum habere presumat vel omnino super familiam aut suburbanos aliqua secularia siue judiciaria in ea exerceat negotia, sed aduocatus atque patronus sanctae dei casae sub ditione illius sedis episcopi constitutus, quaecumque illic sunt disponenda, Ipse et non alius ordinet et examinet. Preterea similiter iubemus, ut nihilominus quispiam in ecclesias aut abbatias siue cellulas aut loca vel agros seu reliquas possessiones, quas moderno tempore in quibuslibet pagis vel territoriis infra imperium regni nostri iuste et legaliter memoratum tenet vel possidet monasterium vel ea, que deinceps per praecepta regum vel quorumlibet traditiones fidelium in jure ipsius monasterii voluerit diuina largitas augeri, temerarie vim siue usurpationem aut rapinas vel pressuram moliri audeat nec nos nec ullus successorum nostrorum deinde munera aut conuiuia aut ullum coactum seruitium accipere satagat et vbicumque vero loca eiusdem monasterii forestis nostris adjaceant, inde omnia ligna aedificiorum, pastum ac pascua sine censu sumant. Prenominatorum itaque sanctorum negotiatores in aquis et in aruis sine teloneo ubique pergant, aurifices autem eorum, quoscunque permiserit prefatae sedis antistes, non aliter quam nostri omnibus fluminum arenis absque contradictione vtantur et penitus nulla iudiciaria persona homines illorum in ulla re stringere temptet Nullusque, Sicut prediximus, superioris vel inferioris ordinis reibublicae procurator vel qualibet (quaelibet) persona ad causas tribunitio more audiendas vel freda exigenda aut mansiones seu paratas faciendas, parafredos aut fidejussores tollendos aut homines tarn ingenuos quam seruos distringendos ullo modo super terram ipsius aecclesiae eommanentes nec ullas publicas redibitiones aut inlicitas occasiones requirendas exigere conetur, Sed liceat memorato pontifici suisque successoribus res predicti monasterii cum omnibus sibi subjectis et rebus et hominibus ad se iuste aspicientibus sub tuitionis atque immunitatis nostrae defensione remota totius iudicariae potestatis inquietudine quieto ordine possidere et regere et nostro fideliter parere imperio atque pro incolomitate nostra conjugisque et prolis seu etiam totius regni nostri a deo collati vna cum canonicis et monachis sibi subjectis domini inmensam clementiam jugiter exorare delectet. Et ut haec immunitatis et donationis nostrae auctoritas plenissimam In christi nomine per cuncta voluentis mundi curricula obtineat stabilitatis firmitudinem, manu propria subtus eam confirmauimus et anuli nostri impressione iussimus insigniri. Signum Domni Arnolfi Serenissimi (Monogramma) Imperatoris Augusti. Engilpero Notarius Ad uicem Deotmari Archicappellani recognoui. (S. R.) Data V. id. Sept. Anno Incarnationis dominicae DCCCXCVIII. Indictione I. Anno XI. regis arnolfi, Imperii autem eius III. Actum reganesburch regio palacio. In dei nomine feliciter. Amen.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 40-43

Original dating clauseV. id. Sept.

Editions
  • Hansiz, Germ. sacr. I. 169.
  • Buchinger, Geschichte von Passau II. 488.
  • Mon. boic. XXVIII. I. 119. Nr. 86. ex orig. cum sigill.


LanguageLatein
Places
  • Regensburg
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.