useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 0976 VII 22
Signature: 0976 VII 22
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
22. Juli 976, Regensburg
K. Otto II. erteilt dem Bischof und der Kirche von Passau eine Bestätigung aller Immunitäten, Rechte und Besitzungen.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 63
 
x
(Chrismon.) In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Otto diuina fauente clementia Imperator Augustus. constat nos diuina donante gratia ceteris mortalibus supereminere. Unde oportet, ut, cuius precellimus munere, eius studeamus modis omnibus parere voluntati. Quapropter conperiat omnium fidelium nostrorum praesentium scilicet et futurorum industria, quia vir venerabilis piligrimus sanctae patauiensis aecclesiae episcopus optulit nobis auctoritates inmunitatum piae recordationis Imperatorum Karoli atque hludouuici nec non domni et genitoris nostri ottonis piissimi imperatoris, in quibus continebatur insertum, qualiter ipsi praedictam sedem, quae est constructa in honore sancti Stephani protomartyris christi, vbi etiam beatissimus confessor christi valentinus corpore requiescit, cum pertinentibus monasteriis, id est cella sancti floriani martiris atque treisma ad monasterium sancti ypoliti nec non Crhemisa, quae est in honore sancti saluatoris fundata et consecrata, cum reliquis cellulis sibi subjectis et rebus uel hominibus ad se pertinentibus uel aspicientibus sub inmunitatis suae defensione consistere fecerant et confirmauerant, ut quicquid ex liberalitate regum reginarumque, ducum vel caeterorum fidelium eidem sedi collatum fuerat, perpetuo in eius dicione consisteret. Ob firmitatis namque studium petiit excellentiam nostram praedictus praesul, ut morem parentum sequentes eandem sedem cum omnibus sibi subiectis simili modo sub nostra constitueremus defensione et inmunitatis tuitione. Cuius precibus ob amorem dei et reverentiam ipsius sanctae sedis assensum prebuimus et hanc nostrae auctoritatis inmunitatem firmitatis gratia erga ipsum sanctum locum fieri decreuimus, per quam precipimus atque iubemus, ut, sicut a praedictis piis principibus constat eandem sedem sub eorum inmunitate hactenus consistere, Ita deinceps sub nostra permaneat defensione et quicquid eidem aecclesiae retro actis temporibus collatum fuerat et modernis conferuntur uel quae deinceps collata fuerint, per hanc auctoritatem nostram absque alicuius contrarietate teneat atque possideat et nullus iudex publicus vel quilibet superioris vel inferioris ordinis reipublicae procurator in monasteria, cellulas, aeclesias, loca vel agros seu reliquas possessiones memoratae aecclesiae, quas moderno tempore iuste et legaliter possidere videtur uel quae deinceps in iure ipsius sancti loci voluerit diuina pietas augere, ad causas iudiciario more audiendas uel freda aut tributa exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fideiussores tollendos seu homines ipsius aecclesiae tam ingenuos quam et seruos super terram ipsius commanentes injuste distringendos nec ullas redibitiones aut illicitas occasiones requirendas ullo umquam tempore ingredi audeat uel ea, quae memorata sunt, penitus exigere praesumat sed liceat memorato praesuli suisque successoribus cum omnibus sibi subiectis et rebus vel hominibus ad se aspicientibus sub inmunitatis nostrae defensione quieto ordine possidere Et quicquid de rebus aecclesiae praedictae ius fisci nostri exigere poterat, totum in luminaribus ipsius aecclesiae et stipendiis pauperum seruorumque dei ibidem deo famulantium concessimus, ut in perpetuum illic proficiat in augmentum, quatenus eiusdem sedis episcopi una cum clero et populo sibi commisso pro nobis et stabilitate regni nostri domini misericordiam adtentius exorare valeant. Et ut haec inmunitatis et donationis nostrae auctoritas plenissimam in christi nomine per cuncta voluentis mundi currica (curricula) obtineat stabilitatis firmitudinem, manu propria subter firmauimus et anuli nostri inpressione iussimus insigniri. Signum Domni Ottonis (Monogramma) inuictissimi Imperatoris augusti. Egbertus cancellarius ad uicem Uilligisi archicapellani notaui. (S. R.) Data XI. Kal. aug. Anno dominicae incarnat. DCCCCLXXVI. Indictione IIII. Anno vero regni domni ottonis piissimi Imperatoris XV. Imperii autem VIIII. Actum radasbonae in christi nomine feliciter. Amen.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 63-64

Original dating clauseXI. Kal. aug.

Editions
  • Hund, Metrop. I. (München) 358. (Regensburg) 239.
  • Lünig, Reichsarchiv XVII. 765.
  • Hansiz, Germ. Sacr. I. 220.
  • Buchinger, loc. cit. II. 493.
  • Mon. boic. XXVIII. I. 216. Nr. 147. ex orig. cum sigill.


LanguageLatein
Places
  • Regensburg
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.