useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 0993 I 27
Signature: 0993 I 27
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
27. Januar 993, Trotmannia (heute?)
K. Otto III. bestätigt dem Bischof Christian von Passau nebst allen Besitzungen auch die der Abtei Kremsmünster, Mattsee etc.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 68
 
x
(Chrismon.) In nomine sanctae et indiuiduae trinitatis. Otto diuina fauente Clementia rex. Quia respicit ad regium ius pro diuino amore aecclesias dei exaltare et confirmare, ideo omnibus fidelibus nostris praesentibus scilicet atque futuris notum esse uolumus, quomodo uir uenerabilis Christianus patauiensis aecclesiae episcopus ad nos uenit rogans et petens, ut omnia a regibus uel imperatoribus aut ab aliis religiosis uiris uel feminis eidem aecclesiae tradita nostrae auctoritatis donatione confirmaremus, sicut antecessores nostri reges et imperatores fecerunt. Cuius iustae peticioni pro animae nostrae remedio pium assensum praebentes omnes curtes, abbacias, aecclesias, uicos et uillas et alia praedia cum suis pertinentiis ab aliquibus personis maioribus uel minoribus pro mercede aeternae retributionis praefatae aecclesiae tradita hac nostrae praeceptionis auctoritate nouiter eidem aecclesiae donamus atque confirmamus Et insuper nominatiue abbaciam, quae dicitur Chremisemuntstiuri, cum suis omnibus pertinentiis, curtibus, uicis et uillis, aecclesiis et aliis utensilibus illuc rite pertinentibus in mancipiis utriusque sexus, areis, aedificiis, terris cultis et incultis, agris, pratis, campis, pascuis, siluis, uenationibus, aquis aquarumue decursibus, piscationibus, molendinis, uiis et inuiis, exitibus et reditibus, quaesitis et inquirendis cunctisque aliis appendiciis, quae dici possunt, Capellam quoque Otinga nominatam cum omnibus rebus ad eam rite aspicientibus, abbaciam Matahse et curtem Riuti cum aliis curtibus et pertinentiis, quae aliquo modo nominari possunt, similiter nostrae auctoritatis donatiuo hoc nouo ad iam dictam patauiensem sanctam aecclesia (sic) sub sua prouisorumque ejus potestate perpetualiter habenda corroboramus. Et ut haec nostrae donationis confirmatio praesenti ac futuro tempore firma consistat, hoc praeceptum inde conscriptum nostroque sigillo signatum manu propria corroborauimus. Signum domni Ottonis (Monogramma) gloriosissimi regis. Hildibaldus episcopus et cancellarius uice Willigisi archiepiscopi recognoui. Data VI. Kal. Febr. Anno dominicae incarnationis [69] DCCCCXCIII. indictione VI. Anno autern tercii Ottonis regnantis decimo. Actum Trotmannie.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 68-69

Original dating clauseVI. Kal. Febr.

Editions
  • Hund, Metrop. 1. (München) 362. (Regensburg) 241.
  • Lünig, Reichsarchiv. v XVII. 769.
  • Bansiz, Germ. sacr. I. 232.
  • Mon. boic. XXVIII. I. 249. Nr. 165. ex orig. c. sigillo.


LanguageLatein
Places
  • Trotmannia (heute?)
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.