useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1203 IV 07
Signature: 1203 IV 07
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
7. April 1203, Neuburg (?)
Leopold VII., Herzog von Österreich, verleiht dem Kloster St. Nikola bei Passau Mautfreiheit.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 492
 

orig.
Current repository
Bayerisches Hauptstaatsarchiv (www.gda.bayern.de/hsta00.htm-8k)

Mit Siegel.Material: Pergament
    x
    In nomine sancte et indiuidue trinitatis livpoldus dei gratia dux austrie ac stirie uniuersis christi fidelibus salutem in perpetuum. Excellentia sublimitatis desuper nobis collate, ut ea, que ad usum et prouectum ecclesiarum conducunt et expediunt, attentius promouere studeamus, deposcere uidetur. Huic enim consonat et applaudit, quod dicitur: ab eo plus exigitur, cui plus conmittitur. Multitudinem ergo conmissorum nobis sincera mentis intentione diligenti consideratione perpendentes et digna reuoluentes percunctatione peccatorum nostrorum uulneribus cuiusdam medicaminis cauterium adhibere pium statuimus, pro remedio enim animarum uidelicet pie recordationis patris nostri ducis Leupoldi fratrisque nostri ducis Friderici nostreque salutis intuitu fratribus in domo sancti Nycolai Patauie deo inibi militantibus ob uenerationem reliquiarum ibidem reconditarum libertatem per terras nostras omnium rerum suarum mobilium transitus omni uectigalium exactione semota contulimus. Vt autem hec liberalitatis nostre donatio rata et inconuulsa perseueret, presenti pagina sigillique nostri karactere ac testium annotatione, quorum subscripta sunt nomina, roborauimus: Domnus Dietricus prepositus in Newenburch, Domnus Sigehardus prepositus in domo sancti Ypoliti, Domnus Wichardus prepositus in Ranshouen, Domnus Pertholdus prepositus in Vorawe, Domnus Wisinto prepositus in domo sancti Georgii, Domnus Sifridus plebanus in Holaerbrunnen; De ordine liberorum Vlricus de Perneche, Domnus Walchunus de Wassenberch, De ordine ministerialium Wichardus dapifer et filius eius Katoldus, Dietmarus de Chaernaerprunnen, Rudolfus de Potendorf Haeinricus de Tumbenowe, Gotfridus camerarius, Aloldus dapifer. Datum per manus Danielis notarii apud Newenburch Anno incarnationis domini MCCIII. Indictione VI. VII. Idus Aprilis.
    Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 492-493

    Original dating clauseVII. Idus Aprilis

    Editions
    • Mon. boic. Tom. IV. pag. 313.


    LanguageLatein
    Places
    • Neuburg (?)
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.