useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1359 II 03
Signature: 1359 II 03
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
3. Februar 1359, Wien (Vienne)
Gottfried, Bischof von Passau, erhebt auf Bitten Georgs von Ahaim die St. Michaelskirche zu Geinberg zur Pfarrkirche.
Source Regest: OÖUB 7 (Wien 1876), S. 612f., Nr. 604
 

orig.
Current repository
Schloss Neuhaus

Mit Hängesiegel.Material: Pergament

    cop.
    Abschrift

      x
      Gotfridus Dei gracia Patauiensis episcopus omnibus inspecturis. Debitum pastoralis officii nos inducit vt diligenti sollicitudine promouentes curamus ea per que cultus diuinus augetur et saluti consulitur animarum. Sane fidelis vir Georius de Ahaim attenta consideracione revoluens, quod ecclesia sancti Mychahelis in Geinperg iure dyocesano subiecta iure filiali ecclesie parochiali sancti Laurencij in Althaim eiusdem dyocesis talem defectum hactenus sustinuit, quod in ipsa perraro sunt diuina officia celebrata, eciam quod (pro) ipsa quoque inofficianda rector dicte matricis ecclesie in Althaim aut eius vicarius aut socius binam celebracionem habuerit et quod habitatores vilarum in Geinperg et Nonspach propter localem distanciam accedere commode non poterant matricem ecclesiam, supradictam ecclesiam in Geinperg prefata ab ipsa matrice memorata distingui et certis terminis designari procurauit, eidem matrici ecclesie et rectori illius de rebus et bonis sibi collatis recompensam faciens competentem volens et quantum in eo fuit ordinans, ut dicta ecclesia in Geinperg a prefata matrice ecclesia in Althaim disiuncta rector specialis ac proprius in illa instituatur et ad exequendum curam animarum, que certis limitibus juribus redditibus prouentibus et obuencionibus sibi expresse deputatis contentus personaliter resideat in eadem, idemque presbyter per rectorem ecclesie in Althaim qui pro tempore fuerit nobis nostrisque successoribus presentetur et a nobis ac eisdem nostris successoribus investiatur et habitatores dictarum villarum in ipsa ecclesia Geinperg diuina audiant officia et ecclesiastica recipiant sacramenta et in cimiterio illius sepeliantur et eidem presbytero tamquam vero pastori obediant pariter et ita tamen quod idem presbyter annis singulis rectori antedicte ecclesie in Althaim qui pro tempore fuerit septem talenta denariorum patauiensium in festo sancti Georii et totidem in festo sancti Michahelis racione pensionis soluat et porrigat sine lite. In quorum solucione dictis terminis facienda quociens plebanus in Geinperg qui pro tempore fuerit per dies quindecim immediate sequentes negligens fuerit aut remissus, ipse plebano in Althaim prefatam summam soluere tenebitur absque contradiccione qualibet duplicatam. Hec omnia et singula dilectissimus in Christo Erhardus rector supra dicte ecclesie in Althaim acceptauit eisque pro se et suis successoribus consensit expresse ac vnacum predicto fideli viro Georio de Ahaim eciam devote plebis instancia accedente nobis instanter supplicauit (vt hec omnia) ratificare et confirmare generose dignaremur. Nos igitur iustis petencium desideriis fauorabiliter annuentes premissa omnia et singula cum suis pactis et condicionibus rite expositis prout in dictorum Erhardi rectoris in Althaim et Georii de Ahaim litteris supra premissa confectis plenius continentur, sicut prouide et racionabiliter ordinata sunt, auctoritate ordinaria approbamus ratificamus confirmamus et robur habere volumus perpetue firmitatis. In cuius rei testimonium presentes appensione sigilli nostri iussimus roborare. Datum Vienne die sancti Blasij episcopi anno domini millesimo tricentesimo quinquagesimo nono.
      Source Fulltext: OÖUB 7 (Wien 1876), S. 612f., Nr. 604

      Original dating clausedie sancti Blasij episcopi



      LanguageLatein
      Places
      • Wien (Vienne)
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.