Ordinis Theutonici, Nr. 643, S. 432
Clemens etc. dilectis filiis .. magistro et preceptoribus ac fratribus uni- versis hospitalis s. Marie Theutonicorum presentes litteras inspecturis salutem et apostolicam benedictionem. Affectu benivolentie specialis illa de causa vos prosequi delectamur, quia vigilanter et ferventer ad hoc intenditis, quod in conspectu dei et hominum per honeste conversationis et pie vite studium placeatis. Sane vos in exhibendis procurationibus legatis et nuntiis apostolice sedis, prout accepimus, ex eo gravamini, quod ipsi, non contenti procuratio
nibus, quas eisdem parati estis in victualibus exhibere, a vobis et ecclesiis ac domibus vestris occasione procuracionum huiusmodi frequenter non modicam pecunie summam exigunt et extorquent. Quare felicis recordationis Urbanus papa, predecessor noster, intellecto, quod propter hoc* quandoque vestrum im- pediretur propositum et derogaretur negotio terre sancte, vobis, ut predictis legatis et nuntiis ad solvendas procurationes pecuniarias cogi non possetis in- viti, per suas litteras extunc post triennium minime valituras indulsit. Quia vero huiusmofli triennium est elapsum, nos vestris supplicationibus annuentes, ut eisdem legatis et nuntiis, exceptis tamen de latere nostro missis, ad sol- vendum pecuniarias procurationes compelli exnunc ad futurum triennium minime valeatis, vobis auctoritate apostolica indulgemus, dummodo predictos legatos et nuntios in victualibus procuretis. Sententias vero, si que in vos vel aliquem de ordine vestro contra indultum huiusmodi de cetero fuerint promul- gate, irritas exnunc decernimus et inanes. Nulli ergo etc. Si quis etc. Da- tum Viterbii v kalendas iunii pontificatus nostri anno secundo.
Ex originali in archivo Regimontano axservato ed. in Livl. U. B. I, 501 n. 397.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 643, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/04195c0c-ad3f-4679-937d-c957d25a0e73/charter>, accessed at 2024-05-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success