useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 55
Signature: 55

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1221
55. 1221 martio. Iohannes Hierosolymitanus rex concedit domui hospitalis S. Mariae Theutonicorum partem lucri sibi debitam, quotiescunque ipso absente homines sui cum fratribus expeditionem facturi sint.
Source Regest: Ordinis Theutonici, Nr. 55, S. 59
 

ed.
Current repository
Ordinis Theutonici, Nr. 55, S. 59

    Graphics: 
    x

    . Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod ego Iohanues dei gracia Latinorum Ierusalem rex decimus, laude et concessu Ysabellis filie mee, dono et concedo et in perpetuum quitto in helemosinam fratri Hermanno ma- gistro domus hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierusalem et fratribus eius- dem domus presentibus et futuris propter religionem et bonam famam eorum partem, quam habeo in lucro, quod faciunt in armis predicti fratres, cum homines mei cum signo regali cum eis sunt me absente; mihi vero et succes- soribus meis in regno Ierosolimitano retineo partem, quam habeo in lucro, quod faciunt predicti fratres in armis me presente, videlicet medietatem tocius lucri sui in villis sive in castris sive in campis sive in expeditionibus sive in quibuscunque aliis locis. Hoc autem, quod superius dictum est de quitatione et retentione, bona fide et absque omni malo ingenio intelligatur. Ut autem1 donatio et quitatio predicta in perpetuum observetur, presentem cartam sigilli mei munimine et testibus subscriptis feci muniri. Huius rei testes sunt Ba- lianus dominus Sydonis; Oddo de Montebeliardo, regni constabularius; Gar- nerus Alamannus; Rohardus, dominus Cayphe, Gaufridus de Caffran; Haymo Alamannus; Daniel de Malenbech. Actum anno dominice incarnationis m*cc° xxi* mense marcii.

    I, 25 v. n. 51, 1. eciam B.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.