useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 80
Signature: 80

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1235
80. 1235 Accon. Robertus S. Mariae de Latina in Ierusalem abbas approbat, quod Iohannes Griffus hospitali s. Mariae Theutonicorum in Ierusalem quandam peciam terrae apud Accon sibi censualem vendidit.
Source Regest: Ordinis Theutonici, Nr. 80, S. 77
 

ed.
Current repository
Ordinis Theutonici, Nr. 80, S. 77

    Graphics: 
    x

    Rei geste servat memoriam et valoris confert perpetui fulcimentum scri- pture series, quia plerumque defectu testium aut per longi decursum temporis potest contrahere levitatem. Ea propter notum sit omnibus presentibus et fu- turis, quod nos Robertus ecclesie sancte Marie de Latina in Iherusalem hu- milis abbas de voluntate et consensu capituli nostri laudamus, volumus et approbamus vendicionem, quam nobilis vir Iohannes Griffus fecit de voluntate et beneplacito uxoris sue Marie in curia Acconensi fratri Lutolfo preceptori efc locum magistri tenenti et conventui hospitalis sancte Marie Theutonicorum in Ierusalem de quadam pecia terre sita1 prope Accon, quam idem Iohannes Griffus et uxor eius predicta a nobis et ecclesia nostra sub censuali titulo v* bisanciorum auri sarracenatorum nobis et ecclesie iam dicte annuatim solven- dorum tenebant . Eadem vero terra hiis correnciis terminatur: ex parte quidem orientali contigua est vinee Michaelis de Ierusalem, et ex parte occidentali iardino Pandolfi, ab australi vero parte contermina est partim iardino Templi et partim iardino Andree de Wienna; et a septentrione iardino domino Rol- landi; et ingressum habet per viam publicam ante iardinum hospitalis sancti Iohannis. Preterea investivimus predictum L(udolfum) preceptorem nomine con- ventus et fratrum eiusdem hospitalis de pecia terre memorata3 salvis ve bisan- ciis auri sarracenatis nobis et sepe dicte ecclesie de Latina a dicto hospitali singulis annis pacifice et sine contradictione in festo omnium sanctorum census

    nomine persolvendis secundum usus et consuetudinem regni Ierosolimitani, sicut a dicto nobili et eius uxore antea reddebantur. Ut igitur hec nostra aprobatio et investiture concessio rata sempfir permaneat et illesa neve possit super hoc scrupulus dubitationis oriri, presentem paginam sigillo plumbeo nostri capituli fecimus roborari in testimonii firmitatem. Testes autem huius rei sunt: venerabilis pater Hugo, archiepiscopus Nazarenus; Hugo, Templi do- mini abbas; Hugo de Sabilone, sacerdos. Actum Accon anno incarnati verbi m° cc* xxx° v* indictionis viii*.

    I, 30 v. n. 68. 1. site B. 2. inemoratc B.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.