useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 581
Signature: 581

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1258
581. 1258 iunii 8 (cf. iunii 9; inter 1258 decbr. 12 et 1259 decbr. 11) Vi- terbii. Alexander IV concedit ordini Theutonico, ut ad ecclesias suas diocesanis clericos saeculares idoneos praesentent.
Source Regest: Ordinis Theutonici, Nr. 581, S. 411
 

ed.
Current repository
Ordinis Theutonici, Nr. 581, S. 411

    Graphics: 
    x

    Alexander episcopus servus servorum dei dilectis filiis .. magistro et fratribus hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitani salutem et apo- stolicam benedictionem. Iustis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere assensum et vota, que a ratiouis tramite non discordant, effectu prose- quente complere. Ex parte siquidem vestra fuit propositum coram nobis, quod, cum vos ad ecclesias ad vos spectantes, cum eas vacare contingit, interdum fratres vestri ordinis, plerumque vero idoneos clericos seculares, qui vobiscum in vestris domibus commorantes in mensa vestra comedaut et dormiant in vestro dormitorio, diocesanis episcopis, prout ad vos pertinet, presentetis; qui- dam ipsorum eos admittere pro sue voluntatis arbitrio contradicunt, nisi tantum eis de ipsorum proventibus assignetis1, quod sibi et suis extra domus vestras morantibus plene sufficiat, hospitalitatem observent et de iuribus episcopalibus diocesanis episcopis integre studeant respondere; quanquam vos hospitalitatem servetis ac illis de ipsis iuribus sitis respondere parati. Quare pro vobis fuit nobis humiliter supplicatum, ut, cum propter hoc eedem ecclesie debitis ob- sequiis defraudentur et vobis magnum immineat detrimentum, providere super hiis misericorditer dignaremur. Vestris igitur supplicationibus benignum im- pertientes assensum presentium vobis auctoritate concedimus, ut huiusmodi personas idoneas prefatis diocesanis ad easdem ecclesias vobis liceat presen- tare, dummodo dicte ecclesie nullum defectum in divinis officiis patiantur et de premissis iuribus faciatis locorum episcopis plenarie responderi. Nulli ergo etc. Datum Viterbii v idus iunii pontificatus nostri anno quarto.

    Sine dato: A. 20 n. 99 Latine et Germanice cum nota: In Confluentia ct in Buken; me- moratur R. 141 inter Treverensia; II, 118v. n. 75. — Cum dato: Viterbii 6 idus iunii a. 4 „Co- lonie^ A. 16 p. 69. — Cum dato: Yiterbii 5 idus iunii a. 4 originale cum bulla in arcbivo ltegi- montano; ubi etiam transsumtum saec. xiv; ed. Livl. U. B. I, 413 n. 327. Ex originali „in Antfeld" exstante ed. Hennes II, 121 n. 128. Originale cum bulla in filis sericeis rubris et luteis appensa, quondam Confluentino - Iuncense, nunc Vindobonae in archivo ordinis Theutonici. — Cum dato: a. 5 Treviris A. 16 p. 114. 1. ipsarum p. assignetur L. U.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.