useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 677
Signature: 677

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1319
677. 1319 iulii 12 Avinione. Iohannes XXII quosdqm delegat conservatores, qui iuris exceptionibus a Bonifacio VIII concessis postpositis ordini Theutonico subveniant contra vim atque iniuriam.
Source Regest: Ordinis Theutonici, Nr. 677, S. 444
 

ed.
Current repository
Ordinis Theutonici, Nr. 677, S. 444

    Graphics: 
    x

    Iohannes episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus Nsi. et Nsi. archiepiscopis ac episcopo Nsi. salutem et apostolicam benedictionem. Etsi quibuslibet religiosis personis et locis ex iniuncto nobis servitutis officio assistere defensionis presidio teneamur, illis tamen specialius et efficacius ad- esse nos convenit, qui sedi apostolice immediate subiecti non habent preter Romanum pontificem alium defensorem. Sane dilectorum filiorum .. magistri et fratrum hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitani ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinentis conquestione percepimus, quod nonnulli archiepiscopi, episcopi, abbates et alii clerici ecclesiasticeque persone tam religiose quam seculares, necnon comites et barones, nobiles, milites, univer- sitates et alii seculares civitatum et diocesium ac partium vicinarum, in qui- bus dictum hospitale necnon et alia loca et membra eidem hospitali pleno iure immediate subiecta ad eandem sedem duntaxat spectantia consistere dinoscun- tur, occuparunt et occupari fecerunt ecclesias, grangias, obedientias, castra, casalia, terras, vineas, possessiones, census, redditus et proventus, iura, iuris- dictiones et nonnulla alia bona mobilia et immobilia ad dictum hospitale et alia prelibata eius membra spectantia, seu eadem detinentibus prestant auxi- lium et favorem, nonnulli etiam civitatum et diocesium ac partium predicta- rum, qui nomen domini in vacuum recipere non formidant, dictis magistro et fratribus dicti hospitalis in ecclesiis, grangiis casalibus, castris, terris, iurisdictionibus, iuribus, bonis et rebus aliis ad hospitale predictum spectan- tibus multiplices molestias ac iniurias inferunt et iacturas. Quare dicti magister et fratres nobis humiliter supplicarunt, ut, cum valde difficile reddatur eisdem et aliis membris suis pro singulis querelis ad aposto- licam sedem habere recursum, providere eis super hoc paterna diligentia curaremus. Nos igitur adversus occupatores, detentores, presumptores, mole- statores et iniuriatores huiusmodi illo volentes eis remedio subvenire, per quod ipsorum compescatur temeritas et aliis aditus committendi similia precludatur, fraternitati vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios, etiamsi sint extra loca, in quibus deputati estis conservatores et iudices, magistro, fratribus et membris predictis efficacis defensionis presidio assistentes non permittatis, eosdem super his et quibuslibet aliis bonis iuribus ad ipsos spectantibus ab eisdem et quibuscunque aliis indebite molestari vel sibi gravamina seu dampna vel iniurias irrogari, facturi ipsis, cum ab eis vel eorum aliquo seu procuratore vel procuratoribus eorundem vel alicuius eorum fueritis requisiti, de predictis et aliis personis quibuslibet super restitutione ecclesiarum, grangiarum, castrorum, casalium, ter- rarum, possessionum, iurisdictionum, iurium et bonorum immobilium et mobilium, redditum quoque, proventuum et aliorum quorumcunque bonorum, necnon et quibuslibet iniuriis et molestiis atque dampnis presentibus et futuris, in illis vide

    licet, que iudicialem requirunt indaginem, de plano sine strepitu et figiira iudicii, in aliis vero, prout qualitas ipsorum exegerit, iustitie complementum, occupatores seu detentores molestatores, presumtores et iniuriatores huiusmodi necnon con- tradictores quoslibet et rebelles, cuiuscunque status, ordinis vel conditionis, etiamsi archiepiscopalis vel episcopalis dignitatis extiterint, quandocunque et quotienscunque expedierit, auctoritate nostra appellatione postposita compescendo, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii secularis, non obstantibus felicis recordationis Bonifacii pape viii, predecessoris nostri, in quibus precavetur, ne aliquis extra suam civitatem et diocesim, nisi in certis exceptis casibus et in illis ultra unam dietam a fine sue diocesis ad iudicium evocetur, seu ne iudices et conservatores a sede deputati predicta extra civitatem et diocesim, in qui- bus deputati fuerint, contra quoscunque procedere, sive alii vel aliis vices suas committere aut aliquos ultra unam dietam a fine diocesis eorundem trahere presumant, seu quod de aliis quam de manifestis iniuriis et violentiis, que iudicialem indaginem exigunt, penis in eos, si secus egerint, et in id procu- rantes adiectis, conservatores se nullatenus intromittant et tam de duabus dietis in concilio generali, dummodo ultra tertiam vel quartam dietam aliquis extra suam civitatem et diocesim auctoritate presentium ad iudicium non trahatur quam aliis quibuscunque constitutionibus a predecessoribus nostris Romanis pontificibus, tam de iudicibus delegatis et conservatoribus, quam per- sonis ultra certum numerum ad iudicium non vocandis aut aliis editis, que vestre possent in hac parte iurisdictioni aut potestati eiusque libero exercitio quomodolibet obviare, seu si aliquibus communiter vel divisim a predicta sit sede indultum, quod interdici, suspendi vel excommunicari seu extra vel ultra certa loca ad iudicium evocari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi et eorum personis, locis, ordinibus et nominibus propriis mentionem et qualibet alia dicte sedis indulgentia generali vel speciali cuiuscunque tenoris existat, per quam presentibus non expressam vel totaliter non insertam vestre iurisdictionis ex- plicatio valeat quomodolibet impediri et de qua cuiusque toto tenore de verbo ad verbum in nostris litteris habenda sit mentio specialis. Ceterum volumus et apostolica auctoritate decernimus, quod quilibet vestrum prosequi valeat articulum etiam per alium inchoatum, quamvis idem inchoans nullo fuerit im- pedimento canonico impeditus, quodque a data presencium sit vobis et unicui que vestrum in premissis omnibus et eorum singulis ceptis et non ceptis pre- sentibus et futuris perpetuata potestas et iurisdictio attributa, ut eo vigore eaque firmitate possitis in premissis omnibus ceptis et non ceptis presentibus et futuris et pro predictis procedere, acsi predicta omnia et singula coram vobis cepta fuissent et iurisdictio vestra et cuiuslibet vestrum in predictis omnibus et singulis per citationem vel modum alium legitimum perpetuata exstitisset, constitutione predicta super conservatoribus et alia qualibet in con- trarium edita non obstante. Datum Avinione iiii idus iulii pontificatus nostri anno tertio.

    Transsumptum Htterarum archiepiscopis Coloniensi et Magdeburgensi atque episcopo Traiectensi inscriptarum datumBrule 1332 iulii 19 factum auctoritate et sigillo Walrami, archiepiscopi Coloniensis s. R. i. per Italiam archicancellarii ad instantiam fratris Iohannis de Kettwich ordinis Theutonici originale cum sigillo exstat in archivo Regimontano. Aliud de 1386 aug. 23 Holmiae in archivo regio; Livl. U. B. reg. p. 49 n. 782. cf. Schirren p. 9 n. 97. A. 16 p. 82 „Colonie". — Exemplar litterarum archiepiscopo Salzhurgensi et episcopis Augustansi, ac Tridentino inscriptarum, datum Bozani 1338 ianuar. 5, factum manu notarii coram tcstibus et a duobus collegis subscriptum orig. in archivo Regimontano. Ed. Livl. U.B. II, p. 117 n. 869. Transsumptum litterarum archiepiscopis Trevirensi et Coloniensi atque episcopo Metensi inscriptarum, datum Constantie 1417 decbr. 22 factum autoritate et sigillo Conradi, episcopi Metensis, qui hoc instrumento, a notariis publicis subscripto, tres canonicos subdelegat conservatores et iudices, originale, cui nunc deest sigillum, ubi supra.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.