useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 317
Signature: 317

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1221
318. 1221 ianuarii 16 Laterani (cf. 1223 febr. 26). Honorius III vetat prae- latos vicariorum ab ordine Theutonico ad ccclesias eius vel fratrum eius a patronis ad alias praesentatorum institutionem denegare.
Source Regest: Ordinis Theutonici, Nr. 317, S. 302
 

ed.
Current repository
Ordinis Theutonici, Nr. 317, S. 302

    Graphics: 
    x

    Honorius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archi- episcopis et episcopis et dilectis filiis abbatibus, prioribus, archidiaconis, de- canis et aliis ecclesiarum prelatis, ad quos littere iste pervenerint, salutem et

    apostolicam benedictionem. Ex insinuacione dilectorum filiorum, fratrum domus hospitalis sancte Marie Theotonicorum Ierosolimitani, ad apostolatus nostri audienciam est delatum, quod, cum in ecclesiis vacantibus, que in terris ipsorum fundate sunt, vel in aliis, quarum ad ipsos advocacio dinoscitur per- tinere, pro ipsis volunt vicarios instituere vel cum ipsi fratres ad ecclesias alias vacantes a patronis legitimis diocesanis episcopis aut prelatis aliis, ad quos earundem pertinet institutio, presentantur, ipsi vicarios, quos iidem fra- tres pro se presentant, recipere vel ipsos fratres ab aliquibus presentatos in- stituere contradicunt, et sic fratres ipsos impediunt et perturbant, ut ecclesias illas, secundum quod eis indulsimus pro subvencione terre sancte, non valeant in proprios usus convertere seu aliam professionem canonicam adipisci, in quo fratres ipsi se asserunt incurrisse non modicum detrimentum. Cum igitur ipsis fratribus hoc presertim tempore, cum laborant efficaciter in servicio crucifixi1, debeamus specialius apostolicum presidium impertiri et ad dilectionem ipsorum aliorum animos invitare, discretionem vestram rogamus, monemus et per apo- stolica vobis3 scripta precipiendo mandamus, quatinus eos in suis racionibus efficacius confoventes sic permittatis eis3 in obtinendis et possidendis ecclesiis concessa ipsis a sede apostolica libertate gaudere, quod iustam de vobis non possin^habere materiam murmurandi4 et nos pro ipsis super hoc vobis3 scripta non cogamur dirigere duriora. Datum Laterani, xvii kal. februarii pontificatus nostri anno quinto.

    Sine dato: I, 72; II, 102 n. 43; R. 153 memoratur inter Iuncensia; cum nota: „et ha- betur prius in Marpurg, similiter et Treveris" A. 20 n. 41 Latine et Germanice cum nota: In Bysen vel in Buken vel in Mergintheym. — Cum dato: p. a. 5 xvii kal. febr. A. 16 p. 42 „Ba- ruli". — Cum dato: p. a. 7 iv kal. febr. Or. cum bulla in filis sericeis rubris et luteis appendente, quondam Vcteribus Iuncis asservatum, nunc est archivi ordinis Theutonici Yindobonensis. Ibidem etiam tran8sumtum d. d. Basileae vii kal. maii fratris Achillis prioris ord. praedic. Basiliensis, Hen- rici praepositi, Henrici decani ecclesiae Basileensis cum tribus sigillis: 1. S. prioris fratrum pre- dicatorum Basilee (Christus ad columnam alligatus flagellatur). 2. S. Henrici prepositi eccl. Basil. et domini pp. cappellani. 3. S. Henrici decani ecclesie Basileensis. 1. Ihesu Christi H, A. 20. 2. deest H, A. 20. 3. eos H, A. 20. 4. querelandi H, A. 20.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.