Ordinis Theutonici, Nr. 523, S. 385
Innocentius episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro et fra- tribus hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitani salutem et aposto- licam benedictionem. Solet annuere sedes apostolica piis votis et honestis petencium precibus favorem benivolum impertiri. Eapropter, dilecti in domino filii, vestris iustis postulacionibus grato concurrentes assensu omnes libertates et inmunitates a predecessoribus nostris Romanis pontificibus ac etiam archi- episcopis, episcopis, abbatibus et aliis ecclesiarum prelatis sive per privilegia seu alias indulgencias vobis et hospitali vestro concessas, necnon libertates et
exempciones secukrium exaccionum ab imperatoribus, regibus, principibus, du- cibus, marchionibus, comitibus vel aliis Cbristi fidelibus racionabiliter vobis indultas, sicut eas iuste ac pacifice obtinetis, vobis et per vos eidem hospitali auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostre confirmationis paginam infrin- gere vel ei ausu temerario contraire. Si quis vero hoc attemptare presumserit, indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Perusii nonas ianuarii pontificatus nostri anno decimo.
Cnm dato: Perusii non. ianuarii p. n. a. 10 citatur R. 97 intcr Alsatica 11. Cum iisdem die et loco 8. a. citatur R. 48 transsumtum Berchtoldi Basiliensis epUcopi (sc. 1249 — 1262). — Cum dato: Perusii 16 kal. aprilis p. n. a. 10. originale cum bulla, ex vetcri archivo ordinis Theutonici in Polonicum, inde in regium Prussicum Berolinense, hinc a. 1865 n Regimontanum devenit; ibidem transsumta l.d.d. 1335 iulii 28 ad instantiam magistri a tribus notariis subscriptum et „in maio- rem evidentiam* sigillis xxxiii praelatorum et personarum ecclesiasticorum communitum et 2. Iohannis Rigensis archiepiscopi d. d. 1412 decbr. 22. Mariaeburgi. >'otandum hic eat, in inventario Cra- coviensis archivi p.65 post Innocentii IV quasdam litteras datas Perusii quinto idus martii anno 1252 citari alias huius tenoris: „Idem omnes immunitates a Romanis pontificibus, ab archiepiscopis, episcopis, abbatibus ordini cruciferorum concessas libertatesque exactionum ab imperatoribus, re- gibus, principibus confirmat. Datum die et anno ut supra", Vix dubito, quin revcra originale nunc Regimontanum spectetur; quum, quam pusilla fides inventarii illius compositorum soUertiae sit habenda, satis superque demonstraverimus; cf. N. P. P. B. 1861. 8, 284 sq. et v. Sjbel Ilistor. Zeitschrift. 1864. 12, 249.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 523, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/3c2f7e13-26c2-4893-898e-5639ff0f15a1/charter>, accessed at 2024-05-02+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success