Ordinis Theutonici, Nr. 306, S. 289
Honorius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archi- episcopis et episcopis, et dilectis filiis abbatibus, prioribus, archidiaconis1, de- canis et aliis ecclesiarum prelatis, ad quos littere iste pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem. Pervenit ad nos ex conquestione religiosorum virorum1, fratrum hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitani", quod, cum aliqui ad domos eorum4 pro salute sua5 se transferunt aut res suas4 deponunt7, hostes eorum infra ambitum8 domorum ipsarum eos et res suas, dei reverencia et timore postposito, capiunt et captos incarcerant et ad re- demptionem compellunt. Quoniam9 igitur id10 indignum est penitus et absur- dum et fidelium saluti prorsus contrarium, universitati vestre per apostolica scripta precipiendo mandamus", quatinus universis" generaliter sub excommu- nicationis interminatione prohibere curetis, ne qui in illos, qui ad domos pre- dictorum fratrum pro salute sua confugiunt, vel in res eorum infra ambitum domorum ipsarum manus iniciant violentas. Si qui autem nostre prohibitionis fuerint transgressores, ipsos contradictione et appellatione cessante vinculo ana- thematis astringatis13 et faciatis usque ad satisfaccionem14 condignam sicut ex- communicatos ab omnibus arcius15 evitari. Provideant tamen fratres, ut ho- micidis et pestilentibus hominibus ad dispendium pacis atque iusticie sub hac indulgentia nisi forte intercedendo presidium non impendant10. Datum Laterani xvii kal. ianuarii pontificatus nostri anno v.
Sine dato I, 70v.; II, 106 v. n. LVI. — A. 20 n. 54 Latine et Germanice cum nota: „In Akon invenietur privilegium istud". D. 57. — Cum dato: xvii kal. ianuar. Laterani p. n. a. 5: R. 56 inter Ratisponensia n. 8. — In Regimontano archivo transsumta duo ad instantiam et pre- ces fratris Iohannis, magni praeceptoris d. h. s. M. Th. I., per Bonacursum, Tyrensem archiepisco- pum, vicarium patriarchatus Ierosolimitani et episcopatus Acconensis, et Gailardum, Bethlehemi- tanum episcopum, d. d. in domo episcopali Acconensi 1277 oct. 19; cf. Napiersky Index I, 3 n. 11. Lcgitur in sigillis rubris cereis: 1. quod tantum in altero exstat: „8. fris. Bonacursi ord. pdic. dei gra. archiepi. Tyrensis"; ex aversa parte „Secretum t Tyrus metropolis Syrie"; 2. „S. fris. Gailardi dei gra. Bethleemitan. epi."; ex avcrsa p.irte super pastoribus et angelo: .. t gloria in excelsis deo". Tertium huiusmodi transsumtum de eodem die in archivo Vindobonensi ordinis Xheutonici asservatur, unde edidit Hennes I, 225 n. 258. — Cum dato: Laterani xii kal. februarii p. n. a. 5: IV, 186 v. — Originale cum bulla in filis sericeis appendente, quondam Mergenthemi, nunc Yindobonae in archivo ois. Thci. asservatur. 1. d. a. I. 2. virorum religiosorum T, R. 3. Ierosolimitanorum T. 4. eorum domos II, domus eorum I. 5. deest T, p. s. se t. ani- marum R. 6. sua IV. 7. aut — deponunt TT deest, pro quibus: animarum. 8. abitum IV. 9. Quia I. 10. deest II. 11. mandamus atque precipimus R. 12. deest I. 13. con- stringatis R. 14. dignam satisfactionem IV. 15. deest I, IV. 16. Provideant — impen- dant deest T, H, R.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 306, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/4d0e39b1-4a49-41ef-8cf0-2e3db4ebf47f/charter>, accessed at 2024-04-27+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success