useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 205
Signature: 205

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1243
206. 1243 sept. 23 Anagniae. Innocentius papa IV mandat provinciali prae- dicatorum in Alamannia et caeteris qui enumerantur praelatis, ut pro subsidio fratrum hospitalis s. Mariae Theutonicorum in Livonia ac Prus- sia crucem praedicandam curent.
Source Regest: Ordinis Theutonici, Nr. 205, S. 211
 

ed.
Current repository
Ordinis Theutonici, Nr. 205, S. 211

    Graphics: 
    x

    Innocentius etc. priori provinciali fratrum ordinis predicatorum in Ala- mannia etc. Qui iustis causis hominum promovendis promptum favorem im- pendimus, tanto libentius vigilanti cura prosequi pia debemus negocia Ihesu

    Christi, quanto deus homini preferendus esse dinoscitur et omnis sibi deberi reverentia comprobatur. Igitur cum, sicut relatu fide dignorum percepimus exultantes, conditor omnium in Livonie ac Pruscie partibus, dilectorum filio- rum fratrum hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitani ac aliorum fidelium triumphanti dextera faciente, sit multipliciter exaltatus et spes sit, quod ibidem magis ac magis sui nominis gloria protendatur1, si plantationi sue partium earundem favorem, quem in ipso possimus3, impendentes opor- tunum illi per devotos ecclesie subsidium procuremus; devotionem tuam ro- gamus et hortamur in domino, per apostolica tibi scripta mandantes ac in remissionem peccaminum iniungentes, quatinus priores et fratres tui ordinis constitutos in Magdeburgensi et Bremensi provinciis, Ratisponensi, Pataviensi, Alberstatensi, Ildesemensi etVerdensi diocesibus negocio quaque preposita fa- cultate1* deputare studeas et eosdem attentius exhortari, quod assumpto sancte predicationis officio propter deum fideles dictarum provinciarum et diocesium ad nimiam caritatem, qua Christus nos dilexit et diligit, respectum habere et ei retribuere aliquid pro omnibus, que tribuit ipse illis, piis exhortacionibus se- cundum datam sibi a deo prudentiam studeant informare, diligenter et solli- cite petituri, ut ipsi redempti precio glorioso, in quos tanquam viros chri- stianos et catholicos cadere3 obprobria exprobrantium Christo debent, se viri- liter et potenter accingant tamquam dei zelum habentes, ad ampliandum gloriam crucifixi et liberandum proximos de manibus paganorum, profecturi4 et acturi secundum fratrum consilia predictorum, ita quod et ipsis premium debeatur eternum et5 infideles non possint, quod impune Christi nomen im- pugnaverint, gloriari; illos vero de provinciis et diocesibus memoratis, qui crucis signaculo in Livonie sive Pruscie subsidium insigniti propter pauper- tatem seu debilitatem illuc nequeunt personaliter proficisci, a voto crucis ab- solvant6, dummodo de bonis suis iuxta proprias facultates congruam subven- tionem exhibeant per manus eorundem fratrum in idem subsidium converten- dam. Nos enim, ut, quod pro nomine redemptoris tam digne deposcitur, effectu facili compleatur, omnes dictarum provinciarum et diocesium in succursum7 eo- rundem fidelium suscepto propter hoc crucis signaculo processuros necnon eorum familiam et bona omnia, donec de ipsorum reditu vel obitu certissime cogno- scatur, sub protectione ac defensione sedis apostolice admittentes illis ac aliis, qui iuxta facultatem et qualitatem suam illuc bellatores ydoneos in expensis propriis duxerint destinandos necnon, qui ad subventionem dictarum Livonie vel Pruscie de bonis propriis congrue ministrarint vel qui in alienis expensis illuc accesserint ibidem ad minus per unius anni spacium servituri, iuxta quantitatem subsidii et devotionis affectum, illam indulgentiam idemque pri- vilegium elargimur, que transeuntibus et subvenientibus in8 terre sancte sub- sidium conceduntur. Preterea ut9 prephatum negocium, quo pluribus conti- git10 iuvari remediis, prosperitatis optate suscipiat incrementum, prioribus et fratribus per te supradicto negocio deputandis presentium auctoritate conce- dimus, quod illis earundem provinciarum et diocesium, qui ad eorum sol

    lempnem predicationem accesserint3, xx dies de iniuncta penitentia relaxare ac eorum singulis illuc sumpto propter hoc crucis caractere processuris, qui pro incendiis et iniectione manuum in clericos vel alias religiosas personas excommunicationis laqueum incurrerunt, absolutionis beneficium iuxta formam ecclesie valeant impertiri, proviso", ut passis dampna et iniurias satisfaciant competenter, illis dumtaxat exceptis, quorum excessus adeo sunt difficiles et enormes, quod merito sint ad sedem apostolicam destinandi. Data Anagnie viiii kalendas octubris anno primo.

    In eundem modum priori provinciali fratrum ordinis praedicatorum in Polonia, per regnum Boemie, Polonie et Pomeraniam.

    In eundem modum p. p. f. o. p. in Dacia, per regna Dacie, Suecie et Norwecie.

    Innocentius etc. priori et fratribus ordinis predicatorum Magdeburgen- sibus etc. Qui iustis etc. usque iniungentes, quod in Magdeburgensi, Brandebur- gensi, Avelbergensi civitatibus ac diocesibus, Alberstatensi et Verdensi dioce- sibus, assumpto sancte predicationis officio propter deum fideles constitutos in illis etc. usque incrementum presencium vobis auctoritate concedimus, quod illis earundem civitatum et diocesium, qui ad sollempnem etc. ut in cdia ver- bis competenter mutatis.

    In eundem modum eisdem Ildesemensibus, per Bdesemenses civitatem et diocesim.

    In eundem modum eisdem Bremensibus, per Bremenses et Verdenses ci- vitates et dioceses.

    In eundem modum eisdem Viennensibus per Patavienses civitatem et diocesim.

    In eundem modum eisdem Alberstatensibus, per Alberstatenses civitatem et diocesim.

    In eundem modum eisdem Lipicensibus Mersburgensis diocesis per Mersburgenses et Numburgenses civitates et dioceses, Magdeburgensem, Al- berstatensem et Misnensem dioceses.

    In eundem modum eisdem Amburgensibus Bremensis diocesis per Bre- mensem, Razeburgensem et Verdensem dioceses.

    In eundem modum eisdem Ratisponensibus per Ratisponenses civitatem et diocesim.

    In eundem modum eisdem Lubicensibus per Lubicenses, Razeburgenses et Zwerinenses civitates et dioceses et Verdensem diocesim.

    In eundem modum eisdem Olomucensibus et Brunnensibus Olomucensis diocesis, per Olomucenses diocesim et civitatem.

    In eundem modum eisdem Pragensibus per Pragenses civitatem et diocesim.

    In eundem modum eisdem Friburgensibus per Misnenses civitatem et diocesim et Numburgensem diocesim.

    In eundem modum eisdem Cracoviensibus per Cracovienses civitatem et diocesim.

    In eundem modum eisdem Wratislaviensibus per Wratislavienses civita- tem et diocesim.

    In eundem modum eisdem de Wisbu Lingacopensis diDcesis per Got- landiam.

    II, 138 mendose, cum clausula: „Ita invenitur de verbo ad verbum in registro domini Innocentii pape IIII anno primo Martinus capitulo CLXin". 1. Semel scriptor scripsit „in e. m." i. e. in eundem modum; duodecies: inest in eisdem. 2. Ed. ap. Liljegren diplomatarium Suecanum I, 297 n. 307 et Livl. U.-B. I, 228 n. 174 ex exemplari ad priorem et fratres ordinis praedicato- rum de 'Wisbu Lingacopensis dioecesis per Gotlandiam misso. Ed. Theiner Vetera mon. Pol. I, 37 n. 77 ex reg. orig. I, ep. 162 et 163, fol. 28. 1. protenditur B. 2. B. 2*. post-

    posita difficultate. 3. eadem B. 4. p'facturi B. 5. etiam B. 6. absolvent B.

    7. secursum B. 8. supplevi. 9. in B. 10. B. 1L provisis B.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.