Ordinis Theutonici, Nr. 509, S. 381
Innocentius episcopus servus servorum dei dilectis filiis magislro et fra- tribus etc. Iustis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere
consensum et vota, que a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in domino filii, vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, ne super hiis, que spectant ad forum ecclesje, teneamini coram seculari iudice respondere, vobis auctoritate presentium indulgemus, districtius inhibentes, ut nullus super hoc vos de cetero turbare audeat vel molestare presumat. Nulli ergo etc. paginam nostre concessionis et inhibitionis infringere etc. Si quis autem etc. Datum Lugduni xv kal. iunii pontificatus nostri anno quarto.
A. 16 p. 109 inter privilegia papalia Traiecti asservata. In margine adscriptum: „In Welhen", sic ut altera vox post haec deleta esse videatur.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 509, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/58ca7ac5-c302-4d8f-bcfa-a91458eebe30/charter>, accessed at 2024-05-02+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success