Ordinis Theutonici, Nr. 538, S. 394
Alexander episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro et fra- tribus hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitani salutem et apo- stolicam benedictionem. De fervore sincerissime devotionis vestre inspi- rante divina gracia processisse dinoscitur, quod reliquistis omnia et sequuti estis dominum, ut de ipsius ineffabili pietate vobis proveniat gloria civium supernorum. Huiusmodi siquidem obtentu glorie vos cum omni diligentia de
sudatis obsequiis terre sancte ducentes pro deliciis, si pro Christi nomine bi- batis calicem salutifere passionis. Verum, licet pro huiusmodi piis meritis acquiratur vobis premium perpetue claritatis, quia tamen decens et dignum esse dinoscitur, ut a benignitate sedis apostolice pretextu meritorum ipsorum specialem gaudeatis graciam recepisse, nos de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi vobis universis et singulis vere penitentibus et confessis, quamdiu manetis in predicte terre servitio, illam concedimus veniam peccatorum, que transeuntibus in eiusdem terre sancte subsidium a sede apostolica in generali concilio est concessa. Datum Laterani v non. maii pontificatus nostri anno iii.
Sine dato: II, 118v. n. 76 Praeceptori et fratribus hospitalis s. Mariae Thcutonicorum in Li- voniae partibus directa („quamdiu in Livoniae servitio maneant:') A. 20 n. 133 Latine et Germa- nice. — Cum dato: Laterani 5 non. maii p. a. 3 „Baruli* A. 16 p. 46. — Cum dato: Viterbii 5 idus iulii p. n. a. tcrtio „preceptoribus et fratribus universis hospitalis s. Marie Theutonicorum in Pruscie partibus constitutis". Orig. cum bulla in archivo Regimontano. „Secuti — Huiusmodi si- qnidem obtentu glorie vos fidei negotium in Pruscie partibus gtudetis cum omni diligentia promo- uere, ducentes pro deliciis, — quamdiu manetis in eiusdem Pruscie seruitio, illam — transeuntibus in terre sancte" etc. — Cum dato: 5 id. aug. Viterbii p. n. a. 3 or. cum bulla in filis sericeis appensa in archivo ordinis Theutonici Vindobonensi. Ed. Hennes I, 154 n. 167.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 538, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/778e5fa4-d0b9-4bb4-822f-659cfe86b89a/charter>, accessed at 2024-05-06+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success