Ordinis Theutonici, Nr. 323, S. 306
Honorius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archi- episcopis et episcopis et dilectis filiis abbatibus, prioribus, decanis, archidiaconis et aliis ecclesiarum prelatis, ad quos littere iste pervenerint, salutem et apo- stolicam benedictionem. Gravem ex parte dilectorum filiorum fratrum ho- spitalis sancte Marie Theotonicorum Ierosolimitani querelam accepimus, quod, cum ipsi ex indulgencia sedis apostolice liberam habeant in suo cimiterio se- pulturum, parrochianis vestris, ne ibidem debeant sepeliri, presumitis inbibere, omnes illos, qui in eorum ecclesia officiis divinis intersunt aut elemosinas offerunt, asserentes excommunicacionis sententie subiacere. Quia igitur nuUa ratione sustinere possemus, ut eis tantam iniuriam inferretis, per apostolica vobis scripta precipiendo mandamus, quatinus ab huiusmodi presumpciouibus desistentes omnino super dampnis et iniuriis irrogatis omni contradictione et excusatione cessantibus1 congrue satisfacere non tardetis. Datum Laterani xvi kal. februarii pontificatus nostri anno v.
Sine dato: 1, 69; A. 20 n. 6 Latine et Germanice cum nota: „ Est in Trevere ete." A. 16 p. 112 „Treviris". — Cum dato: xvi kal. febr. p. a. 5. R. 148 inter Treverensia. — Or. cum bulla plumbea in filis soriceis rubris et luteis appendente in archivo ordinis Theutonici Vin- dobonae; unde mihi venit etiam notitia quondam Veteribus Iuncis illud fuisse. 1. cessante A. 16, A. 20. possumus .. inferatis A. 20.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 323, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/7a27ad8b-81f0-497c-b076-551d32c8cd40/charter>, accessed at 2024-05-13+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success