useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 580
Signature: 580

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1258
580. 1258 maii 24 Viterbii (cf. iunii 24). Alexander IV praelatos iubet in ordinis Theutonici ecclesiis a praedecessoribus recepto iure esse contentos.
Source Regest: Ordinis Theutonici, Nr. 580, S. 410
 

ed.
Current repository
Ordinis Theutonici, Nr. 580, S. 410

    Graphics: 
    x

    Alexander episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro et fra- tribus hospitalis sancte Marie Theutonicorum salutem et apostolicam bene- dictionem. Plenitudine favoris et gracie vos apud sedem apostolicam illa de causa dignos1 vos potissime reputamus, quia pie conversacionis ac vite studio ferventer intenditis et pro subsidio terre sancte ac pro fidei negocio in Livonie et Prnscie partibus magnifice promovendo labores multos et infinitas angustias ac eciam mortis periculum ad honorem divini nominis corde intre- pido frequentissime sustinetis \ Inde fit, quod nos quieti et tranquillitati vestre3 paterna diligencia providere volentes vestris inclinati precibus auctoritate vobis presencium indulgemus, ut archiepiscopi et episcopi et alii ecclesiarum prelati in vestris, quas habetis et tenetis, ecclesiis salva procuracione, si qua debetur eisdem, eo tantummodo sint iure contenti, quod ipsi et predecessores eorum a vobis et predecessoribus vestris noscuntur hactenus habuisse. Quodsi am- plius ex predictis ecclesiis petere vel extorquere contenderint, vobis id liceat auctoritate sedis apostolice denegare super hoc coram nobis exhibere paratis iusticie conplementum. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre con- cessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attem- ptare presumpserit, indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Viterbii viiii kalendas iunii pontificatus nostri anno quarto.

    Sine dato: A. 20 n. 100 Latine et Germanice cum nota: In Confluencia et Langele. — Cum dato: Viterbii 9 kal. iunii a. 4 „Colonie" A. 16 p. 69. — Cum dato: Viterbii 8 ka1 . iulii p. a. 4 B. 137 inter Treverensia. — .A. 4 Treviris" A. 16 p. 114 et 117. 1. deest R. 2. susti- nentes R. 3. vestra R.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.