useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 48
Signature: 48

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1215
48. 1215 aprilis 9. Mathildisr vidua Conradi advocati de Swarzenberg, con- cedit hospitali S. Mariae Theutonicorum in Accon a filia quondam Iosce- lini comitis emtam domum.
Source Regest: Ordinis Theutonici, Nr. 48, S. 54
 

ed.
Current repository
Ordinis Theutonici, Nr. 48, S. 54

    Graphics: 
    x

    Universis sancte matris ecclesie filiis tam clericis quam laicis innotescat, quod ego domina Maccildis, uxor quondam domini Conradi advocati de Swar- cenberch, dono et concedo pro anime dicti mariti mei1 et mee antecessorum- que meorum medela hospitali sancte Marie Theutonicorum in Accon domum meam cum omnibus pertinenciis suis, quam predictus maritus meus et ego emimus a filia quondam comitis Ioscelini, ut, sicut dictus maritus meus et ego eam pacifice possidebamus, ita et predictum hospitale pacifice possideat in perpetuum. Pro qua vero donatione frater Hermannus, dicti hospitalis ma- gister, et eius fratres promiserunt mihi et concesserunt bona fide donare ad xv dies post pentecosten proximo post annum venturum apud Straceburch quadringentas marcas argenti albi et puri ad emendum terram, cuius redditus et fructus ego debeo percipere, dum vixero, et de illis pro voluntate mea dispo- nere. Post mortem vero meam domui hospitalis dicta terra libera remanebit ita tamen, quod hospitale pretaxatum illius terre semper habebit saisinam. Et, si forte supranominati hospitalis fratres subscriptum argentum ad terminum nominatum mihi non assignaverint, eodem termino annuatim xl marcas mihi persolvent, quousque supranominatas cccc" marcas mihi integre, ut suprascriptum est, persolverint. Huius autem rei sunt testes frater Ludovicus1 de Horflegowe, tunc marescalcus; frater Drabodo de Utinge, tunc preceptor; frater Haymo de Falconeis; frater Hartungus de Sulmesse; frater Hunricus Gyr; frater Roden- gerus de Fulcolfsem; frater Otto de Losenheum; frater Gunterus de Winrikes- leve; dominus Vencardus de Carlesberch. Ut autem hec nostra donatio firma sit et a nullo valeat violari, hanc cartam scribi precepi et sigiili mei muni- mine roborari. Actum est anno ab incarnatione domini m° cc° xv* quinto ydus aprilis. Ego Guillelmus dominici sepulcri prior ex utraque parte rogatus testis subscribo3 et bulla capituli confirmo.

    1,30 n. 66. 1. advocatus de Swarcenberch 1208 octobri Accone Ottonis Hennebcr-

    gensis comitis et Beatricis uxoris eius testis occurrit; Pauli I, 97. 2. udoui supra rasuram;

    in margine: louudei B. 3. supplevi.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.