useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 562
Signature: 562

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
7257
563. 7257 augusti 8 Viterbii. Alewander IV negat ordinem Theutonicum in- vitum per literas apostolicas seu legatorum ut provideat cuiquam teneri.
Source Regest: Ordinis Theutonici, Nr. 562, S. 402
 

ed.
Current repository
Ordinis Theutonici, Nr. 562, S. 402

    Graphics: 
    x

    Alexander episcopus servus servorum dei dilectis filiis preceptoribus et fratribus universis hospitalis s. Marie Theutonicorum presentes literas in- specturis salutem et apostolicam benedictionem. Sincerissime devotionis

    obsequium, quod deo et redemptori nostro domino Ihesu Christo ferventer impenditis, ut apud ipsius clementiam vobis celestis patrie gloriam acquiratis, benignitatem sedis apostolice promptam et facilem reddit ad omnia, que cordibus vestris affectionis sancte proferant incrementa. Sane vestri honestas ordinis dilecta deo et grata fidelibus universis multum, prout accepimus, ex eo clara redditur et in domino roboratur, quod nullus de ordine ipso procuret aut petat aliquam sibi provisionem fieri specialem, sed hiis contentus, que in re- gula et statutis eiusdem ordinis continentur, humiliter et simpliciter vivat ut alii, qui sunt ad obediendum in omnibus et per omnia expediti. Ob hanc si- quidem causam laudabilem et salubrem ac etiam, quia vos in Christo sincera caritate diligimus, universitati vestre de speciali gratia indulgemus, quod alicui preceptori vel fratri predicti ordinis vestri de prelatura seu dignitate aut officio vel baliva seu domo aut de quibuscunque bonis eiusdem ordinis per literas sedis apostolice aut legatorum eius impetratas vel de cetero im- petrandas inviti non teneamini providere. Irritum etiam et inane decernimus, si quid contra tenorem ipsius indulgentie fuerit attentatum. Nulli ergo etc. concessionis et constitutionis etc. Si quis etc. Datum Viterbii vi id. augusti pontificatus nostri anno tertio.

    Sine dato: magistro et fratribus etc. A. 20 n. 94 Latinc et Gcrmanjce cum nota: In Co- lonia, in Marpurg, item in Mergenthcym; II, 122v.; preceptori et fratribus h. s. M. Th. in Ap- pullia. R. 97 inter Alsatica n. 12. — Cum dato: Viterbii 6 id. aug. p. n. a. 3. VI, 355 v. cd. Duel- lius II, 14 n. 18; „preceptori et fratribus in Prussia" A. 16 p. 44 „Baruli"; p. 65 „in Marpurg*. In- scripta „preceptori et fratribus h. s. M. Th." in Alemannia IV, 209 n. 6; R. 85 inter Mergen- themensia n. 41. Mergenthemense quondam originale cum bulla in filis sericeis appensa hodie in archivo ordinis Theutonici Vindobonensi. „Preceptori et fratribus h. s. M. Th. in Pruscia" R. 124 inter Marburgensia et in apographo trium bullarum, quod ad mandatum magistri generalis d. d. Marienburgi 1336 ianuarii 6 in publicam formam redegit Bando Stenionis imp. aut. not. publi- cus, asservato in archivo Regimontano; ed. Livl. U. B. 1,400 n. 313. Cum inscriptione: „pre- ceptori et fratribus h. s. M. Th. in Livonia" in transsumto Iohannis Culmensis et Gerhardi Pome- saniensis episcoporum d. 1421 nov. 4 Schonbergi. In designatione Mitowiensis archivi Hol- raiensi citatur ap. Schirren p. 131 n. 111: ..Constitutio Alexandri papae IV, qua continetur, ut fratres de Livonia ulli praeceptori aut fratri non teneantur inviti providerc per literas apostolicae sedis aut legatorum eius impetrandas vel impetratas. Data 6 id. aug. pontificatus a. 3. Cum in- scriptione: „preceptoribus et fratribus h. s. Marie Th. Ihr." et eodem dato Vitcrbii 6 id. aug. p. n. a. 3 „Colonie" A. 16 p. 70. — Praeceptoribus.et fratribus ordinis Theutonici (in mbro legitur: pro Boemia, Moravia, Austria) cum bulla in filis sericcis rubris et luteis in archivo ordinis Theu- tonici Vindobonensi; dudum domus Vindobonensis.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.