useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 23
Signature: 23

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1186
23. 1186 oct. 21 Accon. Guido Hierosolymitanus rex paciscitur cum Ioscelino senescalco de maritandis eius filiabus.
Source Regest: Ordinis Theutonici, Nr. 23, S. 35
 

ed.
Current repository
Ordinis Theutonici, Nr. 23, S. 35

    Graphics: 
    x

    Ego Guido per dei graciam in sancta civitate Ierusalem Latinorum rex octavus notum fieri volo tam presentibus quam futuris, quod comes Ioscelinus, senescalcus meus, Guillelmo de Valence, fratri meo, primogenitam filiam suam donat et concedit in uxorem cum Torono et Castro Novo et pertinenciis eorum universis et cum omni terra, quam a Iohanne camerario comparavit, et cum Cabor et eius pertinenciis universis ita tamen, quod, si infra annos nubiles eam mori contigerit, idem Gwillelmus1 frater meus reliquam nichilominus ducere teneatur. Si vero ipse Guillelmus frater meus filiam primogenitam duxerit, idem comes Ioscelinus alteram filiam suam uni nepoti meo cum reliqua terra sua et universa terra matris sue donat et concedit in uxorem. Preterea, si idem Guillelmus nec venerit nec aliquam ipsius comitis Ioscelini filiarum duxerit, iam dictus comes Ioscelinus nichilominus easdem filias suas duobus meis ne- potibus donat et concedit in uxores. Et, si predictus Guillelmus frater meus venerit, ipse comes Ioscelinus eidem Guillelmo fratri meo quatuor milia bisan- tiorum annuatim donabit, donec idem Guillelmus frater meus filiam ipsius comitis Ioscelini ducat in uxorem. Qua in uxorem accepta in voluntate et beneplacito erit ipsius comitis Ioscelini terram universam, quam Guillelmo fratri meo cum filia sua donat, eidem Guillelmo dimittere aut iiii°r milia bisan- tiorum, quamdiu ipse comes Ioscelinus vixerit, annuatim Guillelmo fratri meo donare. Et ut hee conventiones, ut prescriptum est, rate teneantur et indis- solute, presentem paginam testibus subscriptis et sigillo meo muniri feci. Huius rei testes sunt dominus Eraclius, Ierusalem venerabilis patriarcha; dominus Ioscius, Tyrensis archiepiscopus; dominus Monacus, Cesariensis archiepiscopus; dominus Letardus, de Nazareth archiepiscopus; dominus Bernardus, Liddensis episcopus; dominus Eandulfus, Bethleemita episcopus; dominus Odo, Biritensis episcopus; dominus Girardus, milicie Templi magister; dominus Rogerius, domus hospitalis magister; dominus princeps Rainaldus; Aimericus, constabu- larius regis; Milo, regis pincerna; Petrus de Creseca; Goscelinus Yrcus; Gau- fridus Tortus. Factum est hoc anno ab incarnatione domini m° c° lxxx° vi* in- dictione iiii°. Data Accon per manum Petri domini regis cancellarii Liddensis- que archidiachoni xii kal. novembris.

    I, 10v. n. 16. 1. Wiglls B.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.