useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 322
Signature: 322

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1221
323. 1221 ianuarii 17 Laterani (cf. 1223 ian. 12 et 31, febr. 3 et 4 Late- rani). Honorius III iubet parochianos cogi ecclesiastica disciplina, ut ordini Theutonico iustitiam praestent.
Source Regest: Ordinis Theutonici, Nr. 322, S. 305
 

ed.
Current repository
Ordinis Theutonici, Nr. 322, S. 305

    Graphics: 
    x

    Honorius episcopus servus servorum dei archiepiscopis et episcopis et1 dilectis filiis abbatibus, prioribus, archidiaconis, decanis et aliis ecclesiarum prelatis, ad quos littere iste pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem.

    Cum a religiosorum virorum pressuris et molestiis illi, quorum pedes sunt veloces ad malum, severitate debeant ecclesiastica cohiberi et inferiorum culpe merito ad prelatos desides referantur, quia facientis culpam habet, qui, quod potest corrigere, negligit emendare; miramur, sicut possumus de ratione mi- rari, quod, sicut dilectis filiis fratribus hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitani significantibus accepimus, parrochianos vestros, de quibus apud vos querelam deponunt, non compellitis ad iusticiam exhibendam; si vero ali- quos excommunicationi interdum vel interdicto supponitis, sentenciam vestram remittitis fratribus inconsultis et satisfactione congrua pretermissa. Quia igi- tur sustinere nolumus incorreptumquod in nostrum3 et subiectorum nostrorum4

    periculum attemptatur, universitati vestre per apostolica scripta mandamus at- que precipimus, quatenus, cum a iam dictis fratribus acceperitis de vestris parrochianis querelam, eos ad exhibendam iusticiam omni gracia et timore postposito, contradictione quoque et appellatione remota ecclesiastica districtione cogatis attentius provisuri, ne sententiam, quam tuleritis, fratribus ignorantibus1 absque satisfactione congrua relaxetis, scituri a vobis6 dampna ipsorum dis- trictius requirenda, si preceptum neglexeritis, quod non credimus, adimplere7. Datum Laterani xvi kal. februarii pontificatus nostri anno quinto.

    Sine dato: II, 95 v.; A. 20 n. 19 Latine et Germanice cum nota: in Trevere vel in Mart- purg; memoratur: R. 147 inter Treverensia; R. 153 inter Iuncensia; neenon A. 16 p. 94 et 95. — Cum dato: xvi kal. febr. p. a. 5 Laterani. R. 75 inter Mergenthemensia n. 25. — Cum dato: ii id. ian. p. a. 7 Laterani; originale cum bulla in filis sericeis rubris et Iuteis pendente Vin- dobonae in archivo ois. Thci., quondam Iuncis. — Cum dato: ii kal. febr. p. a. 7 Laterani; or. cnm bulla in filis sericeis rubris et luteis pendente Vindobonae in archivo ois. Thci., quondam Iuncis. — Cum dato: iii non. febr. p. a. 7 Laterani. R. 128 et A. 16 p. 61 utrobique inter Mar- burgeusia n. 7. „Treviris" A. 16 p. 117. — Cum dato: ii non. febr. p. a. 7 Laterani. A. 16 p. 37 „Baruli". 1. hinc usque benedictionem supplevi sec. R. 128. 2. incorrectum R. 75, A. 16 bis. 3. vestrum R. 41. Inn. IV. 4. vestrorum R. 41. 5. ingratantibus A. 16 p. 62. 6. nobis IL A. 20. 7. adimpleri I.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.