Ordinis Theutonici, Nr. 173, S. 174
Honorius episcopus, servus servorum dei, dilectis filiis magistro et fratribus hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitani salutem et apostolicam benedictionem. Iustis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota, que a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Cum igitur carissimus in Christo filius noster Fridericus, illustris rex Sicilie, in Romanorum imperatorem electus, regia liberalitate concesserit, ut, quicunque aliqua de bonis imperii possidet nomine feudi, libere et licenter quantum voluerit ex eisdem tamquam de propriis valeat1 domui vestre con- ferre, nos concessionem ipsam pie ac provide factam, sicut in ipsius regis privilegio continetur, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Reate decimo kal. iulii pontificatus nostri anno tertio.
Sine dato: A. 20 n. LXXX Latine et Ocrmanice. A. 16 p. 113 .Trcviris". Cum dato „Reate x kal. iulii p. n. a. 3J in apographo transsumti c domo EUingensi R. 49 n. 38, et itcrum R. 73 inter Mergenthemensia. Cum dato .Reatc vii kal. iulii p. n. a. 3": IV, 174v.; et copia- rium saec. xv, unde cdidit Hennes I, 41 n. 38. 1. valcret H.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 173, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/9f047c7f-badf-4c85-9c2b-4ee6bca68595/charter>, accessed at 2024-04-28+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success