useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 152
Signature: 152

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1228
152. 1228 mart. 15. Montis Pessulani consules assignant domui hospitalis Theutonicorum hospitale s. Martini in suburbio Montis Pessuli.
Source Regest: Ordinis Theutonici, Nr. 152, S. 162
 

ed.
Current repository
Ordinis Theutonici, Nr. 152, S. 162

    Graphics: 
    x

    Quia humane nature fragilitate hominis memoria labilis est et inbecillis et eius vita velut umbre transitus transit et deficit, utilitate hominum pensata est moribus et legibus introductum, ut res geste publicis monumentis fideliter comendentur. Hinc est, quod huius publici scripti testimonio universis expedit fieri manifestum, quod nos Petrus Ebrardi, Bernardus Carbonelli, Petrus de Perolis, Petrus Iaufridi, Iohannes Bondroe, Bertrandus de Ueurannis, Stepha- nus de Terviano, Petrus de Sumena, consules Montis P(essuli), per nos et consocios et successores nostros consules cum communi consilio nostro ad so- num xiampane publice congregato hoc approbante, attendentes, quod de virtute in virtutem oportet ascendere pietatis et misericordie opera exercendo, consi- derantes eciam honorem et utilitatem publicam huius universitatis et ville to- cius Montis P(essuli), quam nos fovere ac promovere ex debito nostri officii

    compellimur et tenemur, spectantes1 eciam firmiter ex hoc celestis favoris gra- ciam captare et incrementunl universorum et singulorum hominum velle in spiritualibus et temporalibus procurare, ex parte publica et pro iure et po- testate, quod vel quam consules et ceteri probi homines Montis P(essuli) et habere et exercere consueverunt in ordinatione, provisione et assysmatione ho- spitalium in dicta villa et eius. suburbiis constitutorum, damus, inperpetuum concedimus et irrevocabiliter assignamus pleno iure ad honorem et servicium dei et gloriose et beatissime virginis Marie et omnium sanctorum fratri Har- manno, magistro maiori domus hospitalis Theutonicorum in partibus ultrama- rinis, et successoribus eius et hospitali prefato et fratribus et pauperibus ipsius hospitalis et vobis, Iohanni de Gordone et Guillelmo de Mutels, confratribus et familiaribus dicti hospitalis, procuratoribus a dicto magistro ad hoc specia- liter constitutis et pro ipso magistro et fratribus et pauperibus predicti hospi- talis presens donum recipientibus, hospitale sancti Martini, quod est prope ec- clesiam sancti Thome in suburbio Montis P(essuli) extra portale salnarie, cum universis domibus, ortis, vineis, campis et aliis possessionibus et. oninibus et singulis bonis, iuribus et rationibus et pertinenciis dicti hospitalis sancti Mar- tini vel ad ipsum hospitale quocunque modo seu racione spectantibus seu per- tinentibus ad omnes utilitates et voluntates dicti magistri Harmanni et suc- cessorum suorum in posterum et fratrum et pauperum dicti hospitalis Theu- tonicorum plenarie faciendas, hoc tamen retento, quod volumus- et sub hac conditione predicta facimus, ut in memorato hospitali sancti Martini semper pauperum hospitalitas, secundum quod aliis hospitalibus hospitalitati pauperum deputatis fit et consuetum est et fieri debet, per. dictum magistrum Armannum et successores eius vel per alios fratres seu comendatores in dicto hospitali sancti Martini existentes devote fiat et humiliter exerceatur. Et, quia semi- plenum bonum videtur, quod sine adiectione relinquitur, idcirco nos consules prefati per nos et socios et successores nostros consules dictum3 hospitale sancti Martini et res ad ipsum in presenti et in futurum pertinentes et fratres et pauperes universos hospitalis et domus Theutonicorum et specialiter dicti ho- spitalis sancti Martini in toto riostro districtu et amicorum nostrorum in pro- tectione et defensione nostra suscipimus. Verum, si forte, quod absit, iure vel potencia super predictis totalis vel particularis contingeret vel fieret evictio, nolumus ad interesse de evictione teneri; dabimus tamen sollicite operam et consilium et iuvamen, ut presens donum perpetua ac inviolabili gaudeat fir- mitate. Et ad maiorem firmitatem omnium predictorum habendam et ut pre- dicta nemini in dubium veniant, nos dicti consules presentem cartam sigilli nostri munimine fecimus roborari. Acta sunt hec anno dominice incarnationis m° cc° xx° viii° ydus marcii in presencia3 et testimonio Girardi de Regdidara, Petri de Fisce, Iohannis de Lates, Bernardi Dorna, iuris peritorum, Salva- toris de Antonitis, Petri de Furno, Bernardi Boreti, Petri Gintardi, Bertrandi Varlen nomnorum4, Bernardi de Camarada, Bernardi Catalani, Guillelmi Io- hanni5, Berengarii de Lissax et Guillelmi Iordani, notarii dictorum consulum,

    qui mandato ipsorum consulum et rogatus a partibus hec scripsit et hoc si- gnum suum apposuit. (Locus signi.)

    I, 38 n. 87. 1. i. q. exspectantes 2. domum B. 3. presencio B. 4. ? domnorum? 5. B.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.