useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 10
Signature: 10

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1179
10. 1179 april. 2 apud Vadum Iacob. Balduinus IV Hierosolymitanus rex confirmat loscelino senescalco a Iohanne camerario regio emta domos Ac- cone et casalia quinque in Acconensi territorio sita.
Source Regest: Ordinis Theutonici, Nr. 10, S. 24
 

ed.
Current repository
Ordinis Theutonici, Nr. 10, S. 24

    Graphics: 
    x

    Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod ego Balduinus per dei graciam in sancta civitate Ierusalem Latinorum rex sextus concedo et confirmo tibi Ioscelino, Ioscelini Edessani comitis filio, dilecto avunculo et se- nescalco meo, domos, quas Iohannes camerarius meus in Accon habebat, et casalia subscripta, que in Acconensi territorio de feodo camerarie mee possi- debat, videlicet Lanahie, Casale Album, Ancre, Clie et Ambelie, que omnia cum pertinenciis eorum Iohannes predictus camerarius tibi pro solvendis de- bitis suis concedente uxore sua Isabella et Rohardo de Cabor et fratribus suis vendidit et pro quibus omnibus septem milia bisanciorum et quingentos eidem

    Iohanni dedisti. Pro quibus eciam servicium duorum militum mihi et here- dibus meis tu et heredes tui perpetuo facietis. Et ut huius concessionis a confirmationis mee pagina tibi et heredibus tuis rata teneatur in eternum et indissoluta, presentem cartam testibus subscriptis et sigillo meo muniri et cor- roborari precepi. Factum est hoc anno ab incarnatione domini m° c° lxx° ix° indictione xii. Huius rei sunt testes Humfridus, regius constabularius1; Bal- duinus Ramatensis dominusj Radulphus de Gerino; Amalricus de Franco loco; Abraham de Nazareth3; Gerardus de Pogi; Gazelus Tyrensis; Petrus de Cre- sera3; Gosihuinus Boccus; Symon de Bethleem; Iohannes de Herenc; Robertus de Pinqeigni; Laurencius de Franco loco; Guillelmus Patron; Guillelmus Rai- mundi; Radulfus Iterii; Rannulfus vicecomes; magister Bernardus. Datum apud Vadum Iacob per manum Willelmi Tyrensis archiepiscopi regisque cancellarii iiii° nonas aprilis.

    I, 8 n. 7. Exhibet Pauli I, 65 num. lxv. eiusdem regis diploma de a. 1178 ind. xii. ap. vadum Iacob per manum Willelmi Tyrensis archiepiscopi regisque cancellarii nov. 17. Sed 1178 octobri, quo mense rex castrum apud Vadum Iacob construere coepit, Wilhelmus (hist. 21, 26) re- licta terra sancta Romam profectus est ad concilium Lateranense, unde redux 1180 april. 24 Con- stantinopoli fuit. Concilium ipsum, cuius actis subscripsit, Romae 1179 martii 5, 7, 19 diebus ha- bitum est. Neque igitur diploma caret suspicione. 1. Hunfridus constabularius t 1179 april. 23. 2. t 1179. 3. Ap. Pauli I, 53: 1173 P. de Creseto castellanus de Ierusalem; p. 61. 1176 Petrus de Creset; p. 66. 1178 nov. 17: Petrus de Creseca castellanus Iherusalem.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.