Ordinis Theutonici, Nr. 521, S. 384
Innocentius episcopus servus servorum dei dilectis filiis preceptori et fratribus hospitalis sancte Marie Theutonicorum in Alemannia salutem et apostolicam benedictionem. Ex tenore vestre petitionis accepimus, quod nonnulli ecclesiarum prelati ac nuncii et legati sedis apostolice pretextu sub- sidii ecclesie Romane aliquando quartam, quandoque quintam, interdum vero decimam seu vicesimam partem vestrorum proventuum a vobis exigere ac ex- torquere presumunt. Cum itaque vestra ferventer ad hoc desudet intentio, ut bona vobis provenientia refundatis in terre sancte subsidium et convertatis as- sidue in auxilium egenorum, et ex hoc dignum sit vobis in necessitatis con- tinue constitutis articulo subveniri potius, quam de proventibus ipsis subsidium postulari; nos vestris supplicationibus annuentes, ut ad predictam quartam vel quintam aut decimam vel vicesimam solvendas minime teneamini, vobis auctoritate presentium concedimus de gratia speciali. Nulli ergo omnino ho- minum liceat hanc nostre concessionis paginam infringere vel ei ausu teme- rario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignatio
nem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Lugduni xiii kal. februarii pontificatus nostri anno octavo.
Sine dato: A. 20 n. 88 Latine et Germanice, cum nota: In Colonia vel Methi. — Cum dato: Lugduni 13 kal. febr. p. n. a. 8 ed. Ducllius II, 10 n. 12. — Cum dato: Lugduni 12 kal. febr. p. n. a. 8 ad praeceptorem et fratres hospitalis sancte Mariae Theutonicorum in Moravia, Boemia, Polonia missa B. 97 inter Alsatica n. 10.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 521, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/f036984b-4026-4f45-906a-2ecc60bdcff6/charter>, accessed at 2024-05-03+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success