useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 16
Signature: 16

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1183
16. 1183 martii 19 Accon. Balduinus IV Hierosolymitanus rex confirmat Ioscelino senescalco a Gaufrido Torto comparata quatuordecim casalia.
Source Regest: Ordinis Theutonici, Nr. 16, S. 29
 

ed.
Current repository
Ordinis Theutonici, Nr. 16, S. 29

    Graphics: 
    x

    Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus, quod ego Balduinus per dei graciam in sancta civitate Ierusalem Latinorum rex sextus concedo et confirmo tibi Ioscelino, avunculo et senescalco meo, et heredibus tuis hec subscripta casalia cum eorum pertinenciis et divisionibus, terris cultis et in- cultis, planis, montanis, aquis et nemoribus, rusticis quoque, qui de eisdem casalibus sunt nati, ubicumque sint. Que casalia cum prescriptis omnibus tu a Gaufrido Torto voluntate et assensu Flandrine uxoris sue et Gaufridi filii sui sex milibus bisantiorum comparasti; tali tenore, quod feodos, quos Seit et Guillelmus iam dicti Gaufridi servientes in eisdem casalibus habebant, scriba- niam scilicet et drugumanagium, in presencia mea quietos clamaverunt et idem Gaufridus Tortus alibi eis alios assignavit feodos, tali quoque modo, quod tu pro eisdem casalibus servicium duorum militum tibi ipsi facias et ipse Gau- fridus Tortus tale servicium, quale pro residuo terre sue debet, facere teneatur. Sunt autem hec casalia: Elgabcie1, Hourfex, Carsilia, Cassie, Dere, Feenix, Bellum-videre, quod dicitur Sarracenice Fassove, Camsara, Terretrame, Acca- bara, Sorove, Sauroefoca, Tarrebresca, Deirbasta. Facta est autem hec ven- ditio precatu ipsius Gaufridi, ut et debita sua persolveret et residuum feodi sui retineret; alioquin retinere non poterat occupatus mole debitorum. Ut igi- tur huius concessionis et confirmationis mee pagina rata tibi et heredibus tuis teneatur in eternum et indissoluta, presentem cartam testibus subscriptis et sigillo meo muniri precepi. Factum est hoc anno ab incarnatione domini

    m° c° lxxx° iii° indictione xv\ Huius rei sunt testes M(onacus) Cesariensis ar- chiepiscopus; Bernardus Lidensis episcopus; Remundus comes Tripolitanus; Guido Ioppensis et Ascalonensis comes; princeps Rainaldus; Aimericus consta- bularius; Balduinus de Ybelin et Balianus frater eius; Gosohvinus Boccus; Guillelmus de Molembecca; Milo de Colovardino; Gislebertus Acconensis vice- comes; Guilelmus deFurcis; Antelmus de Luca; Odo de Conchis; Raimundus de Tolosa. Datum Accon per manum Guillelmi Tyrensis archiepiscopi regis- que cancellarii xiiii° kal. aprilis.

    I, 8v. n. 9. 1. Elgabacie B.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.