useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 149
Signature: 149

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1221
149. 1221 aprili Tarenti. Fridericus II imperator domum h. s. M. Th. i. I. cum omnibus bonis sub protectione sua recipit et bona eius omnia in regno Siciliae confirmat.
Source Regest: Ordinis Theutonici, Nr. 149, S. 159
 

ed.
Current repository
Ordinis Theutonici, Nr. 149, S. 159

    Graphics: 
    x

    Fredericus divina favente clemenciaRomanorum imperator semper augustus et rex Sicilie. Etsi caduca sunt omnia et temporis diuturnitate labantur, sunt tamen ex omnibus aliqua perpetue stabilitati connexa, illa videlicet, que di- vinis addita cultibus hereditatis dei funiculum applicant1, tunc precipue, cum loca venerabilia, in quibus placens1 domino milicia militat, muniuntur muni- mine imperatorie maiestatis et eisJ monimenta, que temporum vetustas non diluit, consideratione provida largiuntur. Eapropter notum facimus universis nostris fidelibus presentibus et futuris, quod nos meditatione piissima atten- dentes,. qualiter sacra domus hospitalis sancte Marie Theutonicorum in Ieru- salem a divo quondam augusto domino Frederico, avo nostro \ pietatis intuitu propagata in multiplices fructus prodiit laude dignos et a domino quondam imperatore Henrico, recolende memorie patre nostro4, rebus ac libertatibus premunita et incrementum suscepit spiritualiter et temporaliter domino famu- lando et fratrum ibidem militancium Ihesu Christo erga nostram magnificenciam cum fide devocio semper crevit; considerautes eciam celebrem vitam et ho

    neste religionis cultum, quibus dilectus nobis in domino frater Hermannus magister hospitalis eiusdem et fratres ipsius clarere noscuutur, labores quoque ac sudores assiduos, quos pro fide christianorum et gloria sustinent incessanter, eterne retributionis obtentu ac pro re,medio animarum progenitorum nostrorum recordationis inclite, necnon pro salutis nostre ac victorie incremento ipsorum favori ac profectui intendentes eandem sacram domum et ab ipsa quaslibet derivatas, fratres et confratres ipsarum cum omnibus bonis stabilibus et mobi- . libus, que per totum regnum nostrum rationabiliter possident in presenti et que inantea iustis modis poterunt adipisci, necnon subditos eorum eiusdem domus legacionem atque negocia exercentes, sub speciali protectione et defen- sione maiestatis nostre recepimus et eidem domui perpetuo confirmamus omnia privilegia et scripta quelibet tam a parentibus nostris quam a nobis sibi pia liberalitate5 concessa, necnon casalia, homines et possessiones, que donatione regum vel principum, oblatione fidelium sive quolibet alio iusto titulo per totum regnum nostrum est adepta et que in futurum poterit adipisci, de quibus hec propriis vocabulis duximus exprimenda: in primis domum et hospitale sancti Thome, quod de ordine eorum aput Barolum est constructum, et in tenimento Cannarum prope Barolum terras laboratorias ad x paricla, et ecclesiam saucti Nicolay in Regula cum omnibus domibus, possessionibus ac pertinenciis suis et cum omni iure ac libertate earum, sicut olim largitione memorati domini patris nostri idem hospitale habuit et possedit, vineas eciam et ortum integrum, sicut quondam Bertannus medicus Bariolensis in demanio nostro, palude vide- licet Baroli, tenuit et possedit, cum omnibus pertinenciis suis, sicut in instru- mentis et privilegiis exinde ei indultis plenius continetur. Insuper confirmamus eisdem in perpetuum totum demanium nostrum, quod habemus in casali Tuscianensi, quod est inter Salernum et Ebolum, cum castellucio a comite Marcoardo ibidem constructo et cum omnibus hominibus, tenimentis et per- tinentiis suis tam in mari quam in terra, sicut in privilegio maiestatis nostre eisdem domui et fratribus indulto expressius contraetur. Necnon confirmamus eidem hospitali et fratribus in perpetuum cum consensu et voluntate Constancie, illustris Romanorum imperatricis et regine Sicilie, dilecte consortis nostre, et karissimi filii nostri regis Henr.ici domum quandam Margariti in civitate nostra Brundusii cum balneo et omnibus pertinenciis suis et cum omnibus aliis iusticiis et rationibus tam in mari quam in terra eidem domui pertinentibus, sicut ipsam prefatus Margaritus unquam melius dinoscitur tenuisse. De habundanciori quoque gracia nostra conccdimus et confirmamus eidem hospitali in perpetuum castrum Mesanei6 in terra Idronti, quod est inter Brundusium et Horiam, cum omnibus iustis tenimentis et pertinenciis suis, prout in privilegiis do- nationis ipsius domus et castri eidem hospitali a nostra maiestate indultis seriatim continetur. Quod castrum, prout novimus manifeste, eidem hospitali pia7 liberalitate donaverat et concesserat dictus dominus pater noster, cuius concessionis privilegium casu fortuito8 fuit amissum, quando Brundusini vide- licet hospitale ipsum aggressi in ipsum et bona sua hostiliter ac rapaciter

    irruerunt. Concedimus predicta et confirmamus eidem sacre domui in per- petuum cum consensu et voluntate predicte consortis nostre c et quinqua- ginta uncias aureorum bonorum tarenorum scilicet ad pondus Baroli9 de primis proventibus sicle, duane et aliorum reddituum civitatis nostre Brundusii annis singulis percipiendas, quas uncias eidem hospitali concessimus pro excambio cuiusdam tenimenti, quod ab eodem hospitali in Alamania recepimus, sicut in alio privilegio celsitudinis nostre eidem hospitali inde facto plenius continetur. Denique concedimus et confirmamus eidem hospitali et fratribns suis in per- petuum omnes libertates et immunitates per privilegia divorum augustorum parentum nostrorum et nostra eidem concessas, et ut specialiter ab omni plateatico, portulagio, palangio, tholonio et ab omni exactione et requisitione cuiuslibet iuris doanorum et portuum cum omnibus bonis suis per totum regnum nostrum in mari et in terra sint perpetuo liberi et immunes, et ut de passagio Fari a Sicilia in Calabriam et a Calabria in Siciliam cum omnibus rebus suis sint similiter perpetuo absoluti. Mandamus igitur auctoritate pre- sentis privilegii firmiter statuentes, ne ulla unquam persona alta vel humilis, ecclesiastica vel secularis, prefatam sacram domum, fratres et omnia bona sua super predictis omnibus molestare presumat vel huic concessionis et con- firmationis nostre pagine ausu temerario obviare; quod qui presumpserit, in- dignationem nostri10 culminis et penam ducentarum librarum auri se noverit incursurum, medietatem camere nostre et reliquam medietatem passis iniuriam persolvendo. Ad huius autem concessionis, confirmationis et constitutionis nostre memoriam et robur perpetuo valiturum presens privilegium per manus Iohannis de Lauro notarii et fidelis nostri scribi et bulla aurea typario nostre maiestatis impressa duximus communiri, anno, mense et indictione subscriptis. Datum Tarenti anno dominice incarnationis m° cc° xx° i° mense aprilis indictione ix° imperii domini nostri Frederici dei gracia invictissimi Romanorum impe- ratoris semper augusti et regis Sicilie anno primi, regni vero Sicilie xx° iii° feliciter. Amen.

    I, 42 v. n. 94. 1. ap'pliant B. 2. placerc B. 3. cius B. 4. auuo meo B. 5. li- bertate B. 6. „ hodie Misagna seu Mesagne" B. Spccialc de. hac confirm.itione diploma

    et ipsum d. d. 1221 apriJi Tarenti ex originali partim obliterato Neapolitani archivi edidit idem II, 163. 7. quia B. 8. fortuitu B. 9. boroli B. 10. nostre B.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.