useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data)  Nr. 214.
Signature:  Nr. 214.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
Der Canonicus Gotfrid von Lechenich überlässt 20 Morgen Ackerland nebst einer Hausstätte bei Sinnsteden dem Gerhard von Sinnsteden. Sohn des Gerh. Hardefust, in Erbpacht gegen bestimmte namhaft ge machte Leistungen. — 1282, im Februar.
Source Regest: Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 214. , S. 206
 

ed.
Current repository
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 214. , S. 206

    Graphics: 
    x

    Universis presentes litteras inspecturis et audituris Godefridus dictus de Leggenich canonicus ecclesie sanctorum apostolorum in Colonia ad perpetuam rei memoriam cognoscere veritatem. Ne gesta tempore elabantur cum tempore, solet ea propter hoc vivax scriptu- rarum memoria perennare. Nouerint igitur tam presentes quam posteri, quod nos bona nostra videlicet viginti iornales paulo tamen plus terre arabilis cum area eisdem iornalibus attinente iacentes apud

    183

    Synnysteden in parrochia de Rumerskirgen, que comparavimus erga 1282 Gozwinnm de Synnisteden et eius liberos, videlicet Johannem dictum Vende et Beatricem, concessimus et concedimus in emphitiosim1) salvo inre dominii et proprietatis eorumdem bonorum Gerardo dicto de Synnysteden filio quondam Gerardi dicti Hardevust ibidem reci- pienti a nobis pro se et suis successoribus in perpetuum sub certa annua pensione septem maldrorum tritici mensure Coloniensis nobis et nostris successoribus inde iure hereditario et in perpetuum persolvenda sub hiis conditionibus et pactis inter nos expressim actis et initis: videlicet quod iidem Gerardus et sui successores, qui pro tempore fuerint, dictam pensionem presentabunt et as- signabunt Colonie nobis et nostris successoribus, qui pro tempore fnerint in bonis predictis, in domum eis demonstrandam ex parte nostra et eorundem successorum singulis annis in festo beati Re- migii vel ante, si fieri potest, quotlibet maldrum ad unum dena rium prope de meliori tritico, quod in foro venalitatis comuni Colo- nie dicto termino vel ante, si presentatio Ipsius tritici facta fuerit, exponitur ad vendendum, et hoc cum eorum laboribus, periculis et expensis. Item predicti Gerardus et sui successores persolvent annuum censum decem et octo denariorum, unius maldri avene et duorum pullorum debitum in capellam beati Johannis baptiste sitam in domo seu curia claustrali venerabilis viri Ricolphi decani ecclesie sancti Kuniberti Coloniensis, quam idem decanus nunc inhabitat, a qua ca- pella dicta bona descendunt, et presentabunt singulis annis in festo beati Martini hyemalis eundem censum dicto decano nunc possessori einsdem domus, curie et capelle et possessoribus, qui pro tempore fuerint et manserint in eadem, ac omnia iura et onera dictorum bo- norum, si qua sunt antiqua debita et consueta vel si qua emerserint et solvi contigerit de facto vel de iure, portabunt et persolvent tam in vita nostra et post mortem nostram, conservando nos oiuni tempore et nostros successores in hiis omnibus illesos penitus et indempnes, salvis etiam servitiis, que possessor domus dicte et capelle homiuibus predictum censum apportantibus in eodem festo beati Martini exhibere tenetur, videlicet quod ipsos, ut moris est, in una comestione procu- rabit honeste. Item predictus Gerardus et sui successores prefata bona culta bene conservabunt nec vendent nec alienabunt nec distra- hent nec aliquatenus obligabunt in parte vel in toto nec in plures manus divident nec in potentiores transferent ullo umquam tempore ouacumque de causa vel necessitate urgente, sed integra conserva-

    ') Heisst gewdhnlich: emphytuusis.

    184

    1282 bunt, pro quibus omnibus et singulis firmiter observances et adimp lendis idem Gerardus pro se et suis successoribus obligavit nobis et nostris successoribus in bonis eisdem quatuor iornales terre arabilis puri allodii iacentes in una petia in valle, que dicitur Morindale in ter Netzisheym et Sinnistede tali modo, quod si inde Gerardus vel sui successores in posterum non solverint nec assignaverint integra liter dicto termino vel infra quindenam postea sine captione, vel si contra alia premissa per se aut per alios venerint nec ea observavc rint nec adimpleverint, ut est dictum, extunc nisi infra quindenam defectum, si quis fuerit, reformaverint, emendaverint et satisfeceriut competenter, postquam eis hoc fuerit intimatum, eo ipso cadent dc bonis et quatuor iornalibus memoratis et quod ad nos et nostros successores predictos iure proprio et hereditario sine contradictione cuiuscunque libere devolvetur nec aliquid iuris habere in eisdem ali- quatenus allegabunt nec vendicabunt nec impedimentum prestabunt per se vel per alios, quominus nos et nostri successores eadem bona poterimus adipisci et pacifice possidere, et insuper pensionem, si quam pro rata operis detinuerint, nobis et successoribus eisdem solvere tenc- buntur. Promisit etiam idem Gerardus pro se et suis successoribus omnia dampna, expensas et interesse reficere et restituere nobis et nostris successoribus, que sustinuerimus vel quas fecerimus in iudicio sive extra contra eundem Gerardum et suos successores, si contra premissa venerint in parte vel in toto vel se nobis et nostris succès soribus in hiis opposuerint aliquo ingenio sive causa, et quod cre dere debeant verbo nostro sive successorum nostrorum de dampnis, interesse et expensis huiusmodi sine onere sacramenti vel alterins probationis aut alieuius cause cognitionis. Hiis igitur actis sollemp niter, ut est dictum, ego Gerardus predictus confíteor expresse pro me et meis successoribus predicta bona me ab eodem domino Go defrido sub dicta pensione annua recepisse et predictos quatuor ior nales eidem et suis successoribus obligasse, ut dictum est, et omnia et singula premissa vera esse, promittens fide data pro me et meis successoribus in bonis eisdem omnia in dicto instrumento contenta perpetuo firma et rata habere et non contra facere vel venire per me nec mei successores per se vel per alios contra venient de iure vel de facto aliqua ratione, eligens ex habundanti, quod venerabilis vir prepositus ecclesie s. Gereonis Coloniensis loci iudex ordinarius vel vices ipsius gerens ad observantiam omnium premissorum moni- tione quindecim dierum premissa me et meos successores per censu ram ecclesiasticam compellere poterit et debebit, renuncians pro me et eisdem meis successoribus exceptioni doli, condictioni indebiti ob

    185

    caasam et sine causa, actioni in factum, legibus, constitutionibus, con- 1282 suetudinibus locorum et proninciarum specialiter et generaliter, fori appellationibus et earum prosecutionibus et omnibus defensionibus et iuribus canonicis et civilibus, que michi vel meis successoribus con- tra premissa in parte vel in toto possent vel deberent quomodolibet suffragari. Et hec omnia et singula sunt sollempniter publicata in villa de Sinnisteden coram hominibus ibidem, ubi dicta bona sunt sita, qui super hoc suos, ut moris est, ad bibendum testimoniales denarios receperunt. Et quia proprio sigillo careo, presentes litteras pro me et meis successoribus venerabilium virorum prepositi sancti Gereonis et decani sancti Kuniberti predicti ecclesiarum Colonien sium, religiosorum virorum abbatis et cotiventus monasterii Knegste- densis et Dytmari fratris mei plebani in Rumerskirgen sigillis rogavi communiri ad perpetuam firmitatem ct memoriam premissorum. In cuius rei testimonium nos Wernerus dei gratia prcpositus sancti Gc- reonis, Ricolphus decanus sancti Kuniberti ecclesiarum Coloniensium, Godescalcus abbas et conventus monasterii Knegstedensis ac Dytma- rus plebanns in Rumerskirgen prenominati ad petitionem predicti Gerardi sigilla nostra presentibus duximus apponenda. Et nos Go- defridus dictus de Leggenich canonicus ccclesie sanctorum apostolo- rum predictus sigillum meum similiter hiis litteris apposuimus in testimonium veritatis.

    Actum et datum anno domini millesimo ducentesimo octuagesimo primo, mense Februario.

    Nach dem Original im Stadt-Archiv. Vom ersten Siegel nur noch zu lesen: Dei gra. pposi., vom zweiten nur: abba..., vom dritten, dessen drei Figuren von hoher Befahigung des Meisters zeugen, der dieses Siegel geschnitten: conventus sce. Marie..., vom vierten: s. Ricolfi decani..., vom ftinften, ein Adler: S. Thidma... Sac... Rums...; das sechste hat im Schilde: S.Godefridi, auf demRande: Canonici sancto. apost. Colon.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.