useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data)  Nr. 426.
Signature:  Nr. 426.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Herimannus dei gratia abbas s. Martini in Colonia uniuersis hoc scriptum inspecturis in per- petuum notum esse uolumus tam futuris quam presentibus, quod nos attendentes utilitatem monasterii nostri et fratrum nostrorum emimus de bonis ex industria et laboribus nostris conquisitis septem marcas iure perpetuo de domo, que dicitur Seuenburge, et de cellario eius- dem domus, emimus etiam quindecim maldra tritici et marcam dena- nariorum apud Gimenich de bonis, que fuerunt Herimanni militis dicti de Dorne, que sic statuimus obseruari ut hospitalarius qui fuerit pro tempore predictas septem marcas annuatim percipiat et cuilibet fra- trum alternis annis pellicium et alternis annis coturnos ex inde am- ministret. Prior uero monasterii predictam annonam recipiet et custodi ecclesie unum maldrum assignabit ad cereas candelas accendendas ad maiorem missam in eleuatione hostie salutaris. Octo uero maldra uendet et in anniuersario cuiusdam Henrici vI solidos, in anniuersa- rio Theoderici de Ackera totidem, in anniuersario uxoris eius toti- dem, in anniuersario prepositi de monasterio tres solidos, in anni- uersario plebani de Wise xvm denarios annuatim fratribus ministrabit. De reliquis sex maldris Lambertus prior quinque recipiet et Lude- wicus cellarius unum pro eo quod quindecim marcas proportionaliter
Abt Herimann von St. Martin beurkundet seine Erwerbungen aus dem Hause Sevenburge und anderen zu Xoln, ferner zu Gymnich, Winningen, Bodenkirchen und Flittard, und verordnet die Gefalle zn kirchlichen, Kloster- und Hospitals-Zwecken und zu Jahrgedachtnissen. — 1261.
Source Regest: Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 426. , S. 455
 

ed.
Current repository
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 426. , S. 455

    Graphics: 
    x

    ') Fehlt in der Handschrift.

    444

    1261 ad emptionem dicte annone dederunt. Marca uero dabitur in anni- uersariis Friderici de Lunse et Gertrudis uxoris eius. Emimus etiam decem et octo solidos in uilla Winningen, de quibus dabitur marca in seruicium aduocatie et sex solidi in auniuersario magistri Andree canonici s. Seuerini. Sex etiam solidos prior recipiet de domo Stoph, que sita est in parochia s. Johannis baptiste prope Nekilskule, de quibus emet oleum, ut singulis diebus per quadragesimam talen- tium sine diminutione olei ab antiquo constituti ad pulmenta fratrum detur. Duas etiam carratas uini ad officium custodie dari statuimus, unam in Rodinkirchen et dimidiam de area, que fuit ecclesie de lacu, in Winningen et dimidiam, quam emimus erga Gerhardum de Win- ningen, de quo uino custos faciet candelam ad altare beate uirginis de uiginti talentis et in summis festiuitatibus accendet luminaria ad maiorem missam ac ad uesperas circa chorum et circa monasterium et in dedicationibus altariorum [sic] ad uesperam et per noctem ponet lumen arsurum usque mane, de reliquo quod superest fenestras et tecta faciet reparari et alia necessaria tam in ornamentis quam in aliis rebus custodie prout poterit prouidebit. Item carratam uini in Rodenkirchen ad officium iufirmarie dedimus, ut magister infirmorum eo melius et diligentius fratres infirmos in omnibus necessariis quibus indigent procuret. Preterea sciendum, quod in anniuersario domini Ludolfi abbatis sex solidos et in anniuersario nostro totidem de bonis apud uillam Vlitirt sitis, que Wilkinus miles quondam a nobis tene- bat, in festo autem transfigurationis tres solidos, in anniuersario patris mei Hermanni xviii denarios, in anniuersario matris mee Gertrudis totidem familiaribus nostris, in anuiuersario meo xiI denarios de quadam domo in parrochia s. Martini sita uersus Gurcenich in per- petuum dari statuimus. Ut autem hec rata et firma nunc et in po- sterum permaneant, presentem paginam sigilli nostri et ecclesie feci- mus munimine roborari.

    Acta sunt hec anno dom. Mcc sexagesimo primo. Aus dem liber rubeus der Abtei St. Martin, foL 78.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.