useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data)  Nr. 222.
Signature:  Nr. 222.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
C. In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen. Fridericus secundus diuina fauente clementia Romanorum Imperator semper Augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Etsi nostrorum merita fidelium exigant, nt beneficia beneficiis cumulemus, multo gratanter inducimur, ut eos in concessionibus et indulgentiis eis factis ab Archiepiscopis et dominis eorundem tanto nostre confirmationis et gratie priuilegiis muniamus, quanto nostra interest, sicut ceteris prerogatiua dominii preminemus [sic], ratum habere quod faciunt, et firmum gerere quod decernunt. Hinc est igitur, quod presentis scripti serie notum fieri uo- lumus vniuersis tam presentibus quam futuris fidelibus nostris, quod Judices, scabini et vniuersi Ciues Colonienses, fideles nostri, nostre supplicauerunt attentius maiestati, quatinus concessionis et indulgen- tie paginam, quam Chonradus Coloniensis Electus eis indulsit, de nostra ipsis confirmare gratia dignaremur, cuius tenor per omnia ta-
Kaiser Friedrich II. bestatigt die v.om Erzbischof Conrad der Stadt Koln verliehenen Privilegien. — Capua, 1242, im Mai.
Source Regest: Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 222. , S. 238
 

ed.
Current repository
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 222. , S. 238

    Graphics: 
    x

    lis est.') Nos igitur attendentes fidem ac deuotionem neenon

    grata seruicia, que dicti Judices, scabini et vniuersi Ciues Colonien- ses, fideles nostri, semper erga maiestatem nostram et Imperium gesserunt et gerere non desistunt, opera fidei eorum continuis prose- quentes augmentis, eorum supplicationibus fauorabiliter inclinati pa- ginam concessionis et indulgentie memorati Electi ratam habentes ea omnia, que continentur in ea, Ciuibus et Ciuitati Colonie perpetuo

    ') Hier folgt der Text der Urkunde Nr. 198.

    227

    confimiamus. Ad huius igitur nostre confirmationis futuram memoriam 1242 et stabilem firmitatem presens priuilegium fieri et maiestatis nostre sigillo iussimus communiri. Huius rei testes sunt: Berhtoldus venerabilis Aquilegiensis Patriarcha. Marinus BarensisArchiepiscopus. Vlricus Terge- stinusEpiscopus. Frater Gerardus magister domus s.Marie Theutonicorum in Jerusalem. Heinricus Aquensis prepositus Imperialis aule protho- ';, notarius. Rvdolfus Comes de Habehespurch. Fridericus iunior Burch- grauius de Nvremberch. Chunradus de Hoheuloch. Anselmus iunior de Iustingen. Wiricus de Dvne. Ludowicus de Virnesperch et alii quauiplures.

    Signum domini nostri Friderici dei gratia inuictissimi Romanorum Imperatoris (Signum) semper Augusti, Jerusalem et Sicilie regis.

    Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo Quadragesimo secundo, Mense Madio, Quintedecime Indictionis, Im- perante domino nostro Friderico gloriosissimo Romanorum Imperatore semper Augusto, Jerusalem et Sicilie Rege, anno Romani Imperii eius vicesimo secundo, Regni Jerusalem octauodecimo, Regni uero Sicilie Quadragesimo Quinto feliciter amen.

    Datum Capue anno, mense et Indictione prescriptis. Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel schdn erhalten.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.