useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data)  Nr. 311.
Signature:  Nr. 311.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Nos Henricus Ciuis Coloniensis dictus de Sosato et Bela beggina 1252 cricg et Volbero. Notum facimus omnibus tam posteris quam presen- tibus presens scriptum inspecturis, talem inter nos de consensu mu- tuo interuenisse conuentionem, quod ego H(enricus) consenciente michi vxore mea Margareta edificaui propriis sumptibus domum trium ha- bitationum in area Bele et Volberonis in platea stoycorum, que domus begginis solummodo locanda est pro pensioue annua et com- muni consensu locabimus eam annuatim talibus personis, quibus pla- cuerit nobis. De dicta autem pensione ego H(enricus) tres partes percipiam pro me et M(argareta) vxore, quam nunc habeo, et filio meo H., et si una persona ex nobis tribus personis defecerit, relique due supersites percipient tres partes pensionis, si due ex nobis obie- rint, tercia persona superstes integraliter, quam diu uixerit, accipiet dictas tres partes pensionis. Ego Bela Cricg et ego Volbero quartam partem recipiemus ad uitam nostram dicte pensionis pro recompen- sationc aree nostre, in qua domus memorata est sita. Cum autem omnes nos, ego scilicet H., vxor mea Margareta et filius meus H. et ego Bela et ego V. de hac uita migrauerimus, nullis he- redibus nostris quicquam iuris relinquimus in domo eadem ne- que recognoscimus, sed eandem domum nunc donamus donationc inter uiuos pro remedio animarum nostrarum pauperibus beg- ginis deo deuotis ad inhabitandum gratis. Ego eciam Henricus nichil iuris relinquo vxori mee vel filio meo post mortem meam circa personas in dicta domo instituendas, sed censum suum, sicut supra taxatum est, recipient, quoad uixerint, annuatim. Ego eciam Henricus, siquid deinceps de nouo fuerit edificandum in eadem domo, de meis expensis edificabitur. Si quid autem uetustate collapsum fuerit, communibus expensis nostris scilicet et bele debet resarciri pro rata pensionis. Si pars domus tercia vel quarta incendio vasta- tur, communibus expensis reedificetur. Si altera parcium predictarum forte non consenserit in hoc casu reedificare, et alia pars reedificauerit sumptibus suis, illa persona, que reedificauerit, percipiat census us- que in finem uite sue, et alia pars careat, quo usque reedificator ui- uit. Si autem domus tota incendio perierit, erit in optione mea vel vxoris vel filii mei reedificare eam. Quodsi per nos reedificata non
Grundung des Griechen-Convents, auch Carthaus genannt, in der Stolk- gasse. — 1252, 1. December.
Source Regest: Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 311. , S. 337
 

ed.
Current repository
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 311. , S. 337

    Graphics: 
    x

    326

    1252 fuerit, area redibit libera cum reliquiis incendii in ius et dominium Bele et Volberonis. Item ego protestor quod, quandocumque defecero et vxor mea et filius meus predicti obierint, sepedicta domus rema- nebit ad inhabitandum illis magistrabus et conuentibus begginarum, quibus Bela cricg et Volbero coumuniter hereditatem suam dare dis- posuerint post mortem suam. Si autem ego Bela et ego V., qui con- muni manu hereditarie recepi aream dicte domus, cum Bela obierimus, prius quam H. vel eius predicti consortes obierint, tunc magistra beg- ginarum, quibus nostram hereditatem reliquimus, succedet in nostrum ius predicti census recipiendi ad quartam nostram partem et in ius locandi in domo illa begginas, sicut supra prescriptum est, cum Hen- rico. Quia propria non habemus sigilla, contenti sumus sigillis prioris fratrum predicatorum in stoilkengazen, decani sancti andree in colo- nia, plebani sancte Marie, in cuius parrochia sita est domus.

    Actum anno domini MCclii, kal. Decembris, pontificatus domini pape Innocentii quarti anno decimo. Regnante domino Wilhelmo glo- rioso Romanorum Rege et domino Conrado presidente cathedre sancte Ecclesie Coloniensis.

    Nach dem Original im Archiv der Armenverwaltung. Die Siegel vorhanden.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.