useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data)  Nr. 466.
Signature:  Nr. 466.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Capitulum coloniense vniuersis presentes litteras inspecturis. No- tum esse volumus, quod nos domum nostram lapideam, que est finalis et coniuncta sedecim mansionibus supra chiderwalt sitam uersus wur- pelporcen Jacobo et eius vxori Richlindi concessimus iure hereditario possidendam tali conditione, quod idem Jacobus, Richlindis vxor sua ac eorum heredes, qui pro tempore fuerint, camerario ecclesie nostre singulis annis vndecim solidos coloniens. denar. pro censu et tres denarios pro hofeins, ita quod medietatem dicti census et hofeins in festo pasche et aliam medietatem in festo sancti Remigii persoluant, et si dictus Jacobus, Richlindis vxor sua vel eorum heredes in censu
Das Domcapitel ubertragt ein steinernes Haus auf dem Cederwald in der Nahe der Wiirfelpforte. — 1264, 10. Marz.
Source Regest: Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 466. , S. 512
 

ed.
Current repository
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 466. , S. 512

    Graphics: 
    x

    -

    501

    soluendo, scilicet quinquc solidos et vI denarios pro censu et tres 1264 obolos pro hofeins in primo termino et in secundo tantum negligens exstiterit, post mensem a quolibet termino sibi statuto incurret pe- nam duorum solidorum et si mense elapso post illum mensem adhuc non soluerit, item penam duorum solidorum incurret. Si uero post tertium mensem dictus Jacobus et vxor sua Richlindis vel eorum he- res negligens fuerit in solutione, simili modo soluet duos solidos pro pena, et ex tunc penam cum censu requiremus. Preterea Jacobus, R. vxor sua ac eorum heredes prefati cadent a iure hereditario do- musque cum area ad nos libere reuertetur et expensas factas circa domum et aream a nobis nullatenus poterunt requirere. Adiectum est etiam, quod si dicta domus incendio vel alio quocunque modo fuerit deuastata, licitum erit eis eandem reedificare, ita quod censum supradictum nobis termino statuto, sicut dictum est, persoluant. Si uero ipse Jacobus et vxor R.vel eorum heres supradicti domum reedi- ficare noluerint, hoc nobis infra mensem a die deuastationis alter eorum, qui pro tempore fuerit, significabit. Et cum litera presenti super hoc confecta nobis resignabit eandem. Item volumus, quod do- mus et area non diuertatur ad plures heredes, sed semper maneat apud vnum, ad quem habeamus respectum de censu et hofcins me- moratis. In cuius rei testimonium sigillum ecclesie nostre ad causas presentibus duximus apponendum. Et nos Jacobus et vxor nostra B. secundum conditiones prescriptas domum predictam cum area rece- pisse profitemur. Et in testimonium huius facti sigillum domiui Wo- golonis plebani nostri sancti Pauli presentibus petiuimus apponi.

    Datum et actum Dominica qua cantatur Inuocauit me. Anno domini mcclx tertio.

    Nach einer gleichzeitigen Copie im Stadt-Archiv.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.