useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data)  Nr. 303.
Signature:  Nr. 303.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Vniuersis presentes litteras inspecturis. Nos Willelmus Comes Ju- liacensis notum esse volumus et testimonio presentium declaramus, quod pro defensanda iniuria, quam dominus uoster Conradus Colo- niensis archiepiscopus inferre nititur atque infert per monetam nouam, quam indici fecit in preiudicium Ecclesie Coloniensis, vasallorum1) eius- dem Ecclesie ac ciuitatis Coloniensis, de hac iniuria condolentes con- federati sumus cum ciuitate Coloniensi, prout inferius est conscriptum, et ita obseruare Ciuitati predicte promisimus data fide, quod ad de- fendendam eandem iniuriam eidem Ciuitati viriliter et fideliter assiste- mus nec vllam composicionem uel treugas inibimus cum archiepiscopo memorato sine consensu et voluntate Ciuitatis Coloniensis. Insuper quicquid nos per rapinam, captiuitates sev per exactiones cum nostris coadiutoribus mediantibus Ciuibus Coloniensibus lucrati fuerimus, nos et Cinitas equaliter diuidemus. Si uero nos absque Ciuibus Colonien- sibus per rapinam, secundum quod iam est predictum, aliquid lucra- bimur, nos Comes obtinebimus illud lucrum et econuerso Ciuitas Coloniensis, quod Ciues sui absque nobis lucrati fuerint, obtinebit. Sed si nos cum Ciuibus Coloniensibus quicquam pariter lucrabimur, secundum quod est prescriptum, illius lucri nos Comes medietatem cum nostris coadiutoribus et Ciuitas Coloniensis medietatem aliam obtinebimus. In cuius confederationis firmitatem neenon in testi- monium omnium suprascriptorum hanc paginam sigillatam nostro sigillo Ciuitati Coloniensi tradidimus.
Der Graf Wilhelm von Jiilich verbiindet sich mit der Stadt Koln gegen Conrad von Hochsteden, der eine neue Mtinze will schlagen lassen. Koln, 1252, 29. Februar.
Source Regest: Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 303. , S. 320
 

ed.
Current repository
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 303. , S. 320

    Graphics: 
    x

    Actum et Datum Colonie, feria sexta post dominicam Reminiscere. Anno domini Millesimo cc Quinquagesimo primo.

    Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel im Ganzen wohl erhalten. ') Die Handschrift hat: vassallorum.

    309

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.