useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data)  Nr. 490.
Signature:  Nr. 490.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1266, 29. Mai.
Testament des Canonicus an St. Aposteln Gerhard von der Schafen- pforte, insbesondere die Stiftung dreier Vicarien an der Apostel-Kirche.
Source Regest: Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 490. , S. 549
 

ed.
Current repository
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 490. , S. 549

    Graphics: 
    x

    Ego magister Gerhardus Schaportzen2) ecclesie sanctorum Apo- stolorum Coloniensis canonicus notum facio universis, quod ego eligo atque accipio dominum Fredericum decanum, domiuum Adolphum pincernam, magistrum 'Rigwinum scholasticum ecclesie sanctoruui Apostolorum Coloniensis meos manufideles seu executores mee ultimc voluntatis infra subscripte. Ordino igitur et dispono post dies vite mee de bonis sive rebus meis in hunc modum: Matri mee dominc Leueradi3), si me superuixerit, de bonis meis quibuscunque volo dari ad sui sustentationem singulis annis, quamdiu uixerit, quatuor marcas

    ') Es folgt die gewohnlichc verpflichtuug der Biirgen, Einlager zu halten, bis

    der vertrag erfiillt worden. Lac. 5) Dic Handschrift hat: Schaperporzen. 3) Die Handschrift hat: Leneradi.

    538

    1206 Coloniensium denariorum, sorori mee Elizabeth et eius liberis vineas meas in Husen et in Lynss post mortem mcam et matri mee lego, ita ut ipsa mater mea diebus vite sue in ipsis vineis retineafc usumfru- ctum. Bona mea apud Selstorp universa, que emi a Wynrico de Bur- storp, lego ecclesie mee sanctorum Apostolorum Coloniensi, ut de iis fiat secundum modum subscriptum, scilicet quod si ipsi duo filii so- roris mee Margarete Ilenricus et Berhardus, item filius Hcreberti mei famuli Volramus, voluerint esse clerici et rccipere sacros ordines temporibus, quibus ipsos possunt recipere et servire in ecclesia san- ctorum Apostolorum, tanquam vicarii reditus sive fructus ipsorum bonorum temporibus vite sue percipiant et equaliter iuter se dividant. Itaque, postquam fuerint viginti quatuor annorum, necesse habeant fieri sacerdotes et ofticium vicariorum sacerdotum in ecclesia sancto- rum Apostolorum explere, si autem noluerint esse clerjci vel deces- serint vel ordines, ut est predictum, non susciperent, tunc in loco talium vel talis decanus sanctorum Apostolorum, qui fuerit pro tem- pore, substituat alios vel alium sacerdotem, ita quod de predictis bonis in perpetuum sint tres sacerdotales vicariorum prebende in ecclesia Apostolorum, qui ofticium vicariorum sacerdotum in ecclesia ipsa explebunt et tales prebende ad collationem decani, qui fuerit pro tempore, semper spectabunt et ipse decanus habebit corrigere ipsos vicarios sacerdotes, ita etiam, ut tales sacerdotes quilibet ipso- rum ter in septimana pro anima mea patris mei Henrici, matris Le- ueradis et Gerhardi quondam mei patrui canonici sanctorum Aposto- lorum necesse habeat celebrare missam pro defunctis de domo mea claustrali, quam emi a preposito monasteriensi, ordino et dispono, et si Henricus filius sororis Elizabeth meus concanonicus ipsam do- mum habere voluerit, ad dies vite sue usumfructum ipsius domus ha- 'beat pro viginti quinque marcis Coloniens. denariorum, quas infra bienuium soluere necesse habebit et eedem viginti quinque marce statim collocabuntur ad meliorationem trium sacerdotalium prebenda- rum in hereditate, que emi poterit pro eisdem. Si autem dictus meus consanguineus infra dictum tempus non soluerit integraliter dictas viginti quinque marcas vel decesserit quandocunque, extunc volo, ipsam domum ad decanatum spectare, ita ut quicunque decanus fue- rit pro tempore, si ipsam domum habere voluerit, ipsam habebit ad dies vite sue* pro triginta duabus marcis semper collocandis in per- petuum in aliqua hereditate ad meliorationem dictarum trium pre- bendarum et ipsas triginta duas marcas, postquam domum accepta- uerit, infra dimidium annum soluere necesse habebit. Si autem ipse decanus ipsas marcas infra dictum tempus non solvit vel ipsam do

    539

    mum habere noluerit, tunc dicti tres sacerdotes poterunt vendere usumfructum ipsius domus canonico plus offerenti. Itaque semper pecunia inde recepta ad perpetuam meliorationem dictarum vicaria- rum convertatur et is, quicunque emerit usumfructum dicte domus, prout est premissum, necesse habebit capitulo idonee cauere, quod ipsam domum in ea bonitate, in qua eam invenit, eandem conserva- bit. Alioquin capitulum non sustinchit, ut inhabitet ipsam domum. Item fructus prebende mee pro duobus aunis, qui cedunt defuncto, lego ecclesie mee sanctorum Apostolorum, ut inde annuos reditus comparent, de quibus singulis annis mea memoria et patris mei Hen- rici et matris mee Leveradis!) fiat suo tempore in ecclesia sauctorum Apostolorum, ita quod ille reditus in tres partes. dividatur et in cu- iuslibet anniversario tertia pars presentibus dividatur. Item libros meos scilicet decretum, decretales, summam Ganfredi, digestum

    vetus et novum, cum inforciato codicem et tres libros

    .. summa Asonis lego ecclesie mee sanctorum Apostolorum et volo, quod ipsi mei libri asseribus bonis ligentur et in armario reponantur. Item si aliquis peritus in iure vel periti in ecclesia sanctorum Apo- stolorum pro tempore fuerint canonici, ipsi libri ad studendum in eis infra Coloniam si petierint, accommodentur eisdem. Item de blado et vino, quod me hoc anno contigit, lego Heriberto meo famulo et consanguineo viginti marcas et si que superfuerint, illa lego Gert- zardo et Heizico filiis domini Volmari mei avunculi, et si, quod absit, debita mea tanta fuerint, ut viginti marce ultra mea debita non possint haberi, tunc ipsi Heriberto de xxv marcis pro mea domo dandis volo ipsas marcas viginti suppleri, ita ut omni casu contin- genti ipse Heribertus habeat integre de bonis meis xx marcas. Item lectos et utensilia domus mee uuiversa lego Leveradi uxori ipsius Heriberti. Hanc meam ultimam voluntatem volo immutabiliter obser- vari et si aliquid dubii vel obscuri circa premissa emerserit2), illud meis manufidelibus decidendum relinquo.

    Actum anno domini millesimo ducentesimo sexagesimo sexto, sab- bato post octavas Pentecostes.

    Aus Gelen. farrag., tom. XII. f. 447.

    ') Dic Handschrift hat: Leverardi. 2) Die Handschrift hat: emersitur.

    540

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.