useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data)  Nr. 299.
Signature:  Nr. 299.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen. Ne gestarum re- rum memoria processu temporis euanescat et pereat, necesse est ea,
Graf Wilhelm von Julich und die Stadt Koln schliessen ein Schutz- bindnin und bestimmen, auf welche Weise Streitigkeiten zwischen Insassen der Grafschaft Julich und Einwohnern der Stadt Koln ge- schlichtet werden sollen. — 1251, 23. August.
Source Regest: Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 299. , S. 314
 

ed.
Current repository
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 299. , S. 314

    Graphics: 
    x

    303

    que prouide acta sunt, per litteras eternare. Nouerint igitur uniuersi 1261 tam presentes quam futuri hanc paginam inspecturi, quod inter no- bilem uirum dominum Wilbelmum Comitem iuliacensem ac subditos suos sub sua iurisdictione existentes ex una parte et Ciues Colonien- ses ex altera propter commune bonum et pacem utrimque firmiter obseruandam babito hinc inde maturato consilio atque fideli concor- datum est in hanc formam, quod quique Ciues Colonienses in ipsius terram seu dominium uenientes salui erunt conseruati et ab ipso suisque in rebus pariter et personis contra quaslibet iniurias seu uexationes indebitas efficaciter protecti, similiter dominus Comes iam dictus et sui, quos pro negociis gerendis Coloniam petere contigerit, infra muros Ciuitatis eiusdem salui erunt conseruati et a ciuitate Co- loniensi in rebus pariter et personis contra quaslibet iniurias seu nexationes indebitas efficaciter protecti. Si uero, quod absit, qua- cumque ex causa aliqua dissensio siue discordia inter predictos Co- mitem uidelicet prenominatum suosue ac Ciues Colonienses orta fue- rit, manebit tunc talis dissensio per quadraginta dies ab inicio ortus sui amicabiliter sine ulteriori commotione subspensa [sic] secundum ordinationem ac arbitrium consiliariorum Comitis supradicti ex una parte et consiliariorum Ciuitatis Coloniensis ex altera ad huiusmodi nego- cium ab utraque parte memorata pro tempore deputandorum. Quo- rum quemcumque deesse contigerit, ipsi pro tempore alius substitue- tur ad instanciam parcium conuocandarum fraude et dolo omnimode exclusis per uiam amicabilem aut per sentenciam iuris iusto ordine secundum cause ortum et prout status negocii exegerit debite deci- denda monitione siquidem conpetente ad satisfactionem a consiliariis eius partis, quam causa agendi attingit, infra predictos quadraginta dies premissa. Si autem contigerit aliquam parcium prememoratis consiliariis fore inobedientem uel rebellem, si ex parte Comitis siue suorum hoc euenerit, eius partis consiliarii debite moniti bergheim intrabunt ad iacendum, sicut moris est fideiussorum, nunquam inde recessuri, antequam negocio, super quo questio uersa fuerit, terminus debitus inponatur. Si autem ex parte Ciuium Coloniensium defectus consimilis inobediencie fuerit, ipsorum consiliarii conpetenter moniti Colonie intra parrochiam de niderich in loco ipsis pro tempore as- signando intrabunt similiter ad iacendum modo iam dicto. Hiis pre- terea est adiectum, quoniam memoratos consiliarios, pro quibuscum- que negociis minutis, que inter partes prefatas frequenter emergi poterunt, non conpetit conuenire, quicumque hinc inde alterum iudicialiter conuenire uoluerit, sine omni interiectione seu protractione dolosa aut fraudulenta secundum dictationem sententie scabinorum, utrobique alter ab altero iusti-

    304

    1251 ciam exspeditam [sicj consequetur. Sed si reus alicuius debiti recogniti ob aliquam causam se a foro actoris absentauerit, actor hinc inde, si pre senciam debitoris in loco talis contractus exspectare noluerit, forum rei sequetur et a iudicibus ibidem sibi plenam iusticiam fieri postulabit, quam et ipse exspedite consequetur omni captione dolosa et frau- dulenta penitus exclusa. Ita uidelicet, quod cuiusmodi iudicium sepedicto comiti ac suis in quibuslibet eiusmodi casibus in Colonia exhibitum siue factum fuerit, consimile ciues Colonienses ubique in eiusdem Comitis iurisdictione in euentu consimili optinebunt. Insuper si aliquem bominum domini Comitis predicti contigerit se Coloniam transferre mansurum et ab officialibus eiusdem comitis infra annum fuerit requisitus, memorati consiliarii, prout iuris est Ciuitatis colo- niensis, domino Comiti sine protractione satisfacient de eodem. Et dominus Comes et sui consiliarii in simili casu Ciuibus et ciuitati colonieusi eodem modo satisfieri procurabunt, sed si infra annum ta- les homines dicto comiti uel Ciuitati coloniensi attinentes non fuerint pulsati seu dicto modo requisiti, manebit inposterum huiusmodi pul- satio siue requisitio utrimque penitus cassata. Item si dominus Co- mes quemquam in Ciuitate Coloniensi iudicialiter conuenire noluerit, ipse sicut in casibus prenarratis secundum sententiam scabinorum Colonie iusticiam consequetur exspedite. Hie in bouin sal der uore genande greue inde de sine dun der stede inde den burgeren uan Colne, dat in gfit inde uorderlich is, sunder allirhande arge list. Inde so och die stat inde die burgere uan Colne deme Greuen inde den sinen sulin dfin, dat in gfit inde uorderlich is, sundir allirhande arge list. Et ut inposterum ea, que premissa sunt, obseruentur, presens pagina exinde conscripta de consensu et unanimi uoluntate parcium domini W. Comitis iuliacensis sepedicti ac Ciuitatis Coloniensis sigillis est communita. Hec ordinatio cunctis diebus uite supradicti W. Co- mitis et post eius obitum per annum erit duratura.

    Actum et datum anno domini Mcc Quinquagesimo primo in vi gilia beati bartholomei apostoli.

    Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel des Grafen Wilhelm gut er- halten, das der Stadt Koln zerbrochen und unvollstandig. Eine zweite Ausfertigung derselben Urkunde mit denselben Siegeln findet sich im Archiv, nur mit dem Un- terschiede, dass dieselbe datirt ist: „in vigilia beati Mathei apostoli".

    305

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.