useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data)  Nr. 328.
Signature:  Nr. 328.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Otto comes Gelrie, iudex cinitatis Nouimagensis, scabini ceterique ciues ibidem. Vniuersis, quorum notitie presentis tenor littere fuerit oblatus, salutem et omne bonum. Cum necessarium sit et utile toti nostre ciuitati et inhabitantium commodo, ex hoc permaxime proui- sum, ecclesiam Nouimagiensem, que nunc sita est extra ciuitatem, destrui et aliam in ipsa ciuitate construi nostris laboribus ac fide- lium elemosinis et super hoc obtinuerimus licentiam uenerabilis pa- tris domini nostri Conradi Coloniensis archiepiscopi, nolumus tamen, sicut non possumus nec debemus, sine consensu decani et capituli ecclesie sanctorum apostolorum in Colonia, qui ius obtinent patrona- tus in ecclesia, quam nunc destrui desideramus, et ab antiquo obtinue- runt cum quiete, circa destructionem ueteris et edificationem noue ali- quid attemptare, quod sit in preiudicium iuris eorundem. Et ne per nostrum factum eis preiudicium aliquod in posterum generetur, libe- rum locum ciuitatis nostre, qui dicitur Hundisburg, de consensu se- renissimi domini nostri Wilhelmi regis Romanorum illustris ad edifi-
Otto, Graf von Geldern, bekundet, dass er beabsichtige, die ausserhalb der Stadt Nymwegen gelegene Pfarrkirche niederzulegen und eine neue innerhalb derselben aufzubauen, und verspricht, dabei die Beehte des St.-Apostel-Stiftes zu Koln, welches das Patronat ausiibt, nicht zu schmalern. — 1254, im Juni.
Source Regest: Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 328. , S. 350
 

ed.
Current repository
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 328. , S. 350

    Graphics: 
    x

    339

    candum et consecrandum ecclesiam et cimiterium dictis decano et 1254 capitulo libera contradidimus uoluntate et de expresso totius nostre communitatis assensu, ita quod predicti decanus et capitulum et nullus alius uel alii in ecclesia de nouo construenda ius obtineant in perpetuum patronatus nec locum babeat unquam nostra uel cuius- quam super his contradictio uel effectum. Item nos obligamus, quod in recompensationem illius aree, que fuit dos ecclesie, in qua sole- bat babitare plebanus, que nunc est destructa, per nouum fossatum aliam aream dabimus et assignabimus plebano competentem et satis contiguam ecclesie de nouo edificande, que similiter spectet ad do- tem ipsius ecclesie, ita quod prorsus in nullis iuribus suis dicti de- canus et capitulum sentiant detrimentum. Uolumus etiam, ut nec agri uel quicunque sint redditus ecclesie Nouimagensis ab ea alienentur. Nos etiam ad constructionem ecclesie memorate a sepe dictis decano et capitulo nullas expensas requiremus. Et ut hec rata permaneant et inconuulsa, presens seriptum sigillo nostro uidelicet comitis Gel- rensis et sigillo ciuitatis Nouimagiensis est communitum.

    Actum et datum anno domini mcclim, mense Junio. Aus dem Liber rubeus des St.-Apostel-Stiftes, fol. 31.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.