useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Poloniae, ed. Rzyszczewski, Muczkowski, Bartoszewicz, 1847 (Google data)  CXCVII.
Signature:  CXCVII.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
CXCVII. Petricoviae, anno 1501 d. 3 menais Octobrie. Praecedenti diplomate ezaratam Unionem Prelati et Barones fflagni Ducatus Lituaniae, per nuntios ad Conventionem generalem Petricoviae habitam misses, ratam esse jubent Cl in nomine domini, amen. Ad rei memoriam sempiternam. Terrestrium Regnorum et Principatuum ordinem, a summo illo universi opifice Deo ila institutum esse constat, ut, nisi ex capile et membris, ijsdemque concordibus, quodlibet eorum compactum existât, salvum et incólume diu permanere non possit; quo diucius autem solidum et integrum perseveret, opere precium fore, ut capiti membra respondeant, et caput membris singularij moderacione et prudencia presit: inoffîciosa enim et discordancia a suo capite membra periclitan consueverunt, que concordia et offîciosa, se una cum capite con servant. Et cum in omnibus nature legibus, divinisque preceptis, ea imprimis excellant, que ad mundanorum principatuum iustam concordemque solidita- tem et consonanciam pertinent: nam quitquid boni et felicitatis mortalibus datum est, inde proficiscetur (sic): cumque ex eo imperia, régna et princi- palus non modo stabiliri, sed eciam augeri et mirabiliter coalescere, atque concordia parwas res crescere, discordia vero máximas dilabi, quottidiana (') Ex archetypo membranáceo in tabulario III. Principum Badziwillorum Nieboroviae asseruato. Sex sigilla appensa erant funiculis seriéis coloris albi et rosei, quatuor reliqua sunt Eorum primum exhibet caput uri, insuper symbola episcopalia, in ambitu leguntur verba: „S. Alb. Epi. Vihu"; alterum exbibet tres tubas, videlicet insigne Principum Radziwillorum, verba vix legi possunt; tertium insigne dictum „Leliwa", verba in ambitu Uteris slauonicis inscripta. Quartum sigillum penitus destructum.
Source Regest: Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. CXCVII. , S. 781
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. CXCVII. , S. 781

    Graphics: 
    x

    doceat experiencia: quapropter, nos Albertus dei gracia Episcopus, Dux Allexander Jurgyowycz Castellanus Wylnensis et Capitaneus Grodnensis, Johannes de Zabrzezye Pallatinus .Trocensis et Marsalcus Magni Ducatus Lithwanie, Nicolaus Mykolayowijcz Suppincerna eiusdem Magni Ducatus Littwanie et Capitaneus Byelsczensis, et Petrus Olechnowycz Magister coquine ducalis, serenissimi Principis et domini domini Allexandri, dei gracia, Magni Ducis Lithwanie, Samogittie, Russie, Kyowye, domini et heredis etc. graciosissimi; universoruraque eiusdem Magni Ducatus Lithwa nie Prelatorum spiritualium et secularium, Baronum, Procerum, Mili tu m et Nobilium Nunctij ac Oratores, cum plenissimis mandatis, tarn ducalibus,

    �?uam dominiorum (sie) eorumdem Litvvanie, ad Illustrissimum Principen), leverendissimumque in Christo palrem et dominum, dominum Ffredericum, miseracione divina, sacrosanete romane ecclesie tituli sánete Lucie in septem solijs Presbiterum Cardinalem, Archiepiscopum Gneznensem, Regni Polonie Primatem et Episcopum Cracoviensem: ac universos et singulos incliti Polonie Regni Principes, Prelatos spirituals et seculares, Barones et Nobiles Regni eiusdem, hic in presenciarum congregatos, ac ad infra scripta et alia, que bono et defenssioni (sic) comuni ulriusque dominij expedi- rent gerenda, deputali. Universis ac singulis, quibus expedit presentibus et futuris, serie presencium nolificamus: Quod .... (Hic sequitur idem verborum contextuSj quem praecedens diploma anni 1501 exhibet, iidemque articuliquos in praecedenli diplomate alque in Vol. Leg. Tomo I. a. 1496 p. 286 legimus. Finitur autem hoc diploma his verbis):

    Que omnia et singula, in literarum presencium tenore atque in articulis suprascriptis descripta, expressa et ordinata, nos Albertus Episcopus, qui supra, una cum Prelatis et Baronibus Magni Ducatus Littwanie suprascriptis, quantum nos concernunt, firmiter et inviolabiliter tenere, adimplere, exequi et observare imperpetuum, пе�? eis, in toto, vel in parte, quocumque exquisito colore vel ingenio contravenire, sub onere prestili iuramenti, ac fide et honore promittimus, et nos, successoresque nostros presentibus obligamus. In quorum omnium (idem ac testimonium premissorum, sigilla nostra sunt presentibus subappensa (2). Actum et datum Pyotrkowie in Convencione

    (a) In apographo faujus tabulae, de quo fit mentio in nota sequenti, sic legítur: „sigilla nostra nonnullorumque militum, procerum et nobilium sunt presentibus subapensa".

    46

    — 362 —

    generali, die dominico in profesto sancti Ffrancisci, anno domini millesimo quingentésimo primo. Presenlibus generosis et honorabili dominis: Stanislao

    Pyethkowycz Capitaneo Brestensi Johanne Canónico Troczensi,

    et Johanne Olechnowycz, alijsque quam pluribus fide dignis, Ducatus Lithwanie indigenis, ad premissa testibus (3).

    (3) Apographa hujus tabulae, aeque ac superioris Nro CXCVI. p. 356 evaratae inveniun- tur in libro Metrica Begni diclo, Nro XVII. literis H H signato et quidem tabula Nro CXCVI. inserta est buic libro p. 230, haec vero pag. 316. Liber hic recuperatus est a Suecis anno 1683 régnante Serenissimo Joanne III. Sobieski. Continet autem privilegia, annorum 1492—1502. Finis hujus tabulae paulum aliler legi tur in apographo, scilicet: „Ibidem presentibus, ac ad pre missa omnia consencientibus, et perpetuo rala habentibus Generosis dominis: Nicoiao Mico- layowycz Subpincerna Magniducatus Lithuanie et Capitaneo Byelscensi, et Petro Olechnovyecz Magistro coquine ducalis, collegis nostris premissa omnia nobiscum agentibus, tractantibus, inscribentibus, ac juramentis suis firmantibus. Testibus vero generosis et honorabili dominis: Stanislao Pyethkowycz, Capitaneo Brestensi, Petro Dowoynowicz, Johanne Canónico Trocensi et Johanne Olechnowycz, et alijs quam pluribus fide dignis."

    ■ ■ г i

    :

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.