Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. LXXXI. , S. 190
(') E tabula authentica membranácea doctiss. Stronczyriscii propria, cujus sigillum jam desideratur, funiculus autem, quo appensum erat, flavi coloris est.
(2) Vid. annotationem tertiam ad tabulam N° LIV. praemissam.
(3) Vide ad tabulam Nro XXXIV. praemissam annotationem octavam.
LXXXI�?.
Lanciciae, anno 1292 die 30 m. Novembres.
Casimir и s Dux Lanciciae, incolas villarum Gorae, Pustkoviae et Kempae coenobii Cisterciensium Snlejoviensis propriarnm, ab omnibns pnblicis tributis et angariis per sedecim annos immunes esse jabet (').
In nomine domini, amen. Nos Kazimirus dei gratia Dux Lanchicie signifîcamus universis presentibus et futuris, quod nos contulimus Abbati et convenlui domus de Siliov specialibus Capellanis nostris locare villas suas, videlicet Goram, Pusnovo, Campam(2) cum toto dislrictu suo, prout sunt certis metis et gadibus limítate, locare eodem iure ïheulonico prout in Sy- roda(3) incole et cives eiusdem civitatis habere dignoscunlur: et ut pocius dictas villas suas locare valeant, et ad eas homines vocare liberius, conce- dimus omnibus incolis dictarum villarum iam residentibus vel in futurum advenientibus in eisdem sedes edificare, extirpare, et XVI. annis omnímoda gaudere libértate; et ab omni exactione eosdem incolas infra predictos XVI.
(') Ex archetypo membranáceo doctiss. Stronczyñscii proprio, cujus sigillum de cera communi factum, jam prorsus deletum, filis scricis rubei et flavi colorís appensum est.
(*) De villis hie recensitis jam in'annotationibus ad Privilegium Nro IV10 praemissum locuti sumus; villam enim hic Góra dictam non aliam esse nisi pagum Baldrxychowska Góra (Baldricboviensem montem), qui in praedicto privilegio vocabulo lajino Möns indicatur, et ad rivum Mierczna situs a Baldrichovia vix uno milliario distat, nemo est, qui dubitet. Quum tarnen tum in bac, tum in paulo praecedente LXXXma tabula, de villis Góra, Pusnovo (v. Puce* novo) et Campa hoc modo agatur, ut easdem omnes sibi contiguas et quasi in uno limitum tractu positas esse facile quisque conijcere possit, nunc facilius etiam adducor, ut villam hic Pusnovo alias autem Pucenovo perperam dictam, non aliam nisi villam Puslkowie Górae contiguam esse crcdam,—utque villam quoque Kçpam ibidem ad fluvium Mierczna vel olim exstitisse, vel etiam hodie exstare putem, argumento tabulae XXHItiae meae huic opinioni vel maxime suffragante; licet de nomine et situ praedictae villae, nec Indices Regni Poloniae locorum, nec tabulae geographicae ullum indicium exbibeant.
(3) Sroda primarium nomen erat oppidi, quod Novum forum latine, Ntumarkt vero ger manice dictum, in Silesia inferiori situm, quatuor milliariis a Vratislavia distat. Vid. Stenzelii Urkunden-Sammlung p. 108; Roepclli Gesch. I. 577, 578. Dlugossii etiam Chronica de uno eodemque eventu, duobus diversis locis, Libro seil. VI. p. 579 et Lib. VIL p. 709 (errore vol ipsius Dlugossii vel librarii, vitiata temporum ratione) narrationem exhibentia, illo Srodae, hoc autem loco Novifori nomen eidem oppido tribuunL Conf. tab. Nro XLIV. praemissa pag. 74.
19*
— 148 —
annos liberos esse volumus et immunes. Expletis autem predictis annis eadem übertäte perfruentur, sicut incole nostrarum civitatum iure Theutonico locatarum. Quod ut in futurum ratum et íirmum habeatur, presentem litteram predictis Capellanis nostris nostro sigillo dedimus sigillatam. Presentibus hiis: Comité Dirzicraio, domino Johanne Cancellario, Comité Siborio Dapi- fero, Urbano Subcamerario, Johanne Subpincerna, et multis aliis. Datum anno domini M° CC° nonogesimo (sic) secundo, in die beati Andrée Apostoli.
Codex Diplomaticus Poloniae, ed. Rzyszczewski, Muczkowski, Bartoszewicz, 1847 (Google data) LXXXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/RegPolBullaePontificum/2c10ab30-aaff-40f0-b6d2-84620edce366/charter>, accessed at 2024-04-27+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success