useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976-1668) 0976 VII 22
Signature: 0976 VII 22
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
22. Juli 976, Regensburg
Kaiser Otto II. bestätigt dem Bistum Passau und den diesem unterworfenen Klöstern St. Florian, St. Pölten und Kremsmünster die von den Kaisern Karl I., Ludwig I. und Otto I. verliehenen Rechte und Freiheiten.
Source Regest: LAMPEL, Urkunden Sanct Pölten (=FRA I, Wien 1981) S. 1
 

orig.
Current repository
Hauptstaatsarchiv München (http://www.gda.bayern.de)

  • Sealaufgedr. Siegel, unverletzt.
  • Material: Pergament
  • Condition: Mäusefraß

    • cop.
      Cod I, II, III des Hochstiftes Passau (Hauptstaatsarchiv München)

        x
        C. In nomine sanctae et individuae trinitatis. Otto divina favente clementia imperator augustus. Constat nos divina donante gratia ceteris mortalibus supereminere, unde oportet ut cuius precellimus munere, eius studeamus modis omnibus parere voluntati. Quapropter comperiat omnium fidelium nostrorum praesentium scilicet a et futurorum industria, quia vir venerabilis Piligrimus sanctae Pataviensis aecclesiae episcopus optulit nobis auctoritates inmunitatum piae recordationis imperatorum Karoli atque Hludowici nec non domni et genitoris nostril Ottonis piissimi imperatoris, in quibus continebatur insertum qualiter ipsi praedictam sedem quae est constructa in honore sancti Stephani protomartyris Christi, ubi etiam beatissimus b confessor Christi Valentinuscorpore requiescit, cum pertinentibus monasteriis, id est cella c sancti Floriani martiris atque Treisma ad monasterium Sancti Ypoliti nec non Chremisaa quae est in honore sancti salvatoris fundata et consecrate cum reliquis cellulis sibi subiectis et rebus vel hominibus ad se pertinentibus vel aspicientibus sub inmunitatis suae defensione consistere fecerant et confirmaverant, ut quicquid ex liberalitate regum regina rumque, ducum vel caeterorumb fidelium eidem sedi collatum fuerat per petuo in cuius dicione consisteret. Ob firmitatis namque studium petiit excellentiam nostram praedictus presul, ut morem parentum sequentes eandem sedem cum omnibus sibi subiectis simili modo sub nostra constitueremus defensione et inmunitatis tuitione.c Cuius precibus ob amorem dei et reverentiam ipsius sanctae sedis assensum prebuimus et hanc nostrae auctoritatis inmunitatem firmitatis gratia erga ipsum sanctum locum fieri decrevimus per quam precipimus atque iubemus, ut sicut a praedictis piis principibus constat eandem sedem sub eorum inmunitate hactenus consistere, ita deinceps sub nostra permaneat defensione. Et quicquid eidem aecclesiae retroactis temporibus collatumd fuerate et modernis conferturf vel quae deinceps collate fuerint, per hanc auctoritatem nostram absque alicuius contrarietate teneat atque possideat. Et nullus iudex publicus vel quilibet superioris vel inferioris ordinis reipublicae procurator in monasteria cellulas aecclesias loca vel agros seu reliquas possessiones memoratae aecclesiae quas moderno tempore iuste et legaliter possidere videtur vel quae deinceps in iure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augere, ad causas iudiciario more audiendas vel freda aut tributa exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fideiussores tollendos seu homines ipsius aecclesiae tam ingenuos quam et servos super terram ipsius commanentes iniuste distringendos nec ullas redibitiones aut illicitas occasiones requirendas ullo umquam tempore ingredi audeat vel ea quae memorata sunt penitus exigere praesumat, sed liceat memorato praesuli suisque successoribus cum omnibus sibi subiectis et rebus vel hominibus ad se aspicientibus sub inmunitatis nostrae defensione quieto ordine possidere. Et quicquid de rebus aecclesiae praedictae ius fisci nostri exigere poterat, totum in luminaribus ipsius aecclesiae et stipendiis pauperum servorumque dei ibidem deo famulantium concessimus, ut in perpetuum illic proficiat in augmentum, quatenus eiusdem sedis episcopi una cum clero et populo sibi commisso pro nobis et stabilitate regni nostri domini misericordiam adtentius exorare valeant. Et ut haec inmunitatis et donationis nostrae auctoritas plenissimam in Christi nomine per cuncta volventis mundi curriculag obtineat stabilitatis firmitudinem,h manu propriai subter firmavimus et anuli nostri impressione iussimus insigniri. Signum domni Ottonis (M)j invictissimik imperatoris augusti. Egbertus cancellarius ad vicem Uuilligisi archicappellani notavi.l Data XI. kal. Augusti, anno dominicaem incarnationis DCCCCLXXVI, indictione IIII, anno vero regni domni Ottonis piissimi imperatorisn XV, imperii autem VIIII; actum Radasbonae;o in Christi nomine feliciter amen.p
        Source Fulltext: LAMPEL, Urkunden Sanct Pölten (=FRA I, Wien 1981) S. 1-3

        Original dating clauseXI. kal. Augusti

        Editions
        • MB. 28a 216 Nr. 147 (aus dem Orig.) = Urkdb. d. L. o. d. Enns 2, 63; Buchinger, Gesch. d. Fürstentums Passau, 2, 493 (a. d. O.); Hund, Metrop. 1, 360 (München 1620) und 239 (Regensb. 1719) = Lünig, Spicileg. eccl. 2 (Reichsarchiv 17a) 765, = Hansiz, Germ. sacr. 1, 220 - Böhmer, Reg. 511; Stumpf, Verz. d. Kaiserurk. 681.


        LanguageLatein

        Notes
        a Chremisa Orig., Codd. II. u. III.b aliorum Cod. III.c f statt dieses Wortes hatte der Schreiber defensione wiederholt, dann aber durch darunter gesetzte Punkte als ungiltig bezeichnet und tuitione daneben geschrieben.d statt u hatte man sogenanntes langobardisches a geschrieben, das aber zu u verbessert wurde.e at scheint hineingeflickt zu sein, über - er - stand ein Abkürzungszeichen, es hiess also ursprünglich collata fuerunt.f Cod. I, II. u. III; entsprechend dem vorigen steht im Originale conferuntur das -un- unterpunktiert.g currica Orig., Cod. I u. II.h obtineat stabilitatem Cod. II.i fehlt in Cod. II.j das Handmal von unregelmässiger Form; darunter kommt das signum recognitionis zu stehen.k das Orig. hat nur invictissi.l recognivi Cod. II.m anno dominicae fehlt in Cod. II.n imp. augusti Cod. III.o das folgende fehlt in Cod. IIp von diesen drei Worten sind im Orig. der letzte Schaft des m, dann - ine feliciter ame - durch Mäusefrass entfernt.
        Places
        • Regensburg
           
          x
          There are no annotations available for this image!
          The annotation you selected is not linked to a markup element!
          Related to:
          Content:
          Additional Description:
          A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.