useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976-1668) 0987
Signature: 0987
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
um 987
Bestimmung der Rechte und Freiheiten, die dem Bistum Passau hinsichtlich seiner Besitzungen in der Ostmark, worunter auch das Stift St Pölten aufgezählt wird, dem Markgrafen gegenüber zustehen.
Source Regest: LAMPEL, Urkunden Sanct Pölten (=FRA I, Wien 1981) S. 3
 

cop.
Cod. antiquiss. Pat. und Cod. Pat. III (Hauptstaatsarchiv München)

    x
    Notum sit cunctis presentibus scilicet et futuris, qualiter Heinricus strennuus Baioariorum dux in marca Liutbaldi marchionis, congregatis omnibus tam episcopis quam comitibus primoribusque cum plebibus regni, publico placito habito populum terminalem, profacienda generaliter omnibus iusticia, iurare fecit, quod iure unius cuiusque proprium esset de illis prediis que tunc sub ditione tenebantur dominica, et quid episcopatum aut abbatiarum familie deberent marchioni, inter cetera autem que ad sanctum Stephanum prothomartirem sedemque Pataviensem iuste legaliterque pertinere deberent. Tunc imprimis familiam sancti Stephani ab omni iugo vel districtione marchionis, hoc est collectis donativis operibus mansionaticis et ceteris servitiis liberam et absolutam asserebant. Deinde hec loca ad sedem pataviensis ecclesie attinere sub proposita iusiuratione firmabant tempore pontificatus et presentia Pilgrimi episcopi: Muotarun quea Eparespurch nominatur sursum de Wintestaleb a termino sancti Michahelis Rosseza deorsum usque Chlepadorf salzpurgensis ecclesie locellum, et ita per latum in australem plagam ad deserta montana, exceptis duorum paucorum iugerumprediolis; deinde Treisimam civitatem sancti Ypoliti martiris, ea integritate ut quondam beate memorie Adalbertus episcopus sub Purchardo marchione in sua tenuit vestitura et quemadmodum carta legali affirmatione antiquitus roborata et in publico recitata designabat; postea Persnicha sicut Willihelmus in proprium possidebat, quod tempore presenti Boemani insidendo arabant; deinceps Liliunhova iuxta Tullonam, Egilinsteti, Zeizmannestetin et Abbatestetin cum omnibus iure ad se respicientibus; postmodum autem a septem collibus ab occidente civitatis Zeizenmure sursum ad australem plagam Chunihohestorf et sic usque in cacumen montis Comageni et ita usque ad Hangintenstein et ita ultra Danubium usque ad Marevinos terminos in latumc et sursum in longum usque ad Mochinle et etiamd Trepinsee et utramque ripam fluminis Danubii infra iam dictum terminum, locumque piscationis Husonum quem hac tenus Tullonenses suis vendicabant usibus sanctum Stephanum prothomartirem legaliter attinere. Nominaf autem qui ista iurando affirma verunt haec sunt: Meginhart comes, Papo comes, Marchwart comes et frater eius Ruedger, Timo comes, Perhtolt, Wernheri, Rupo, Egil, Mimilo.
    Source Fulltext: LAMPEL, Urkunden Sanct Pölten (=FRA I, Wien 1981) S. 3-4


    LanguageLatein

    Notes
    a et quod MB, S. 209b Uuintes-, Viuntes- Cod. III.c latu Cod. III.d beide Zeichen einander sehr nahe gerückt; über etiam vgl. Walther, Lexic. dipl., col. 448e Trebinse Cod. IIIf notum Cod. III.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.