useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976-1668) 1125
Signature: 1125
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
um 1125
Aufzeichnung über die Beendigung des Streites zwischen den Bischöfen von Passau und dem Kloster St. Pölten über die Gerichtsbarkeit im Markte.
Source Regest: LAMPEL, Urkunden Sanct Pölten (=FRA I, Wien 1981) S. 6
 

cop.
A, 61 Nr. 94

    x
    Nota et rata fori huius vel forensis iuris traditio ab antiquo semper habita ab Agnete felicis memorie imperatrice pro remedio anime sue perpetuo iure confratribus et ecclesie Sancti Ypoliti traditaa quamvis banno seculari vel episcopali semper confirmata et per VIII prepositorum vel pluriumb vitas nunquam fuerit infirmata, modernorum tamen tempore sub beate memorie episcopo Uodalricoc et Meinhardod eiusdem loci preposito et Carlmanno eiusdem episcopi provisore vel villico violenter est infestata. Nam predictus provisor episcopi Carlmannus, pocius nequitie sue vel privato odio consulens quam secularis banni vel dei vindictam pertimescens, cepit singulos quose potuit, quasi studium suum in partem episcopi ostendendo, favori suo concitare atque utilitatis confratrum magnitudinem domini episcopi detrimentum verborum inportunitate magnificando, tandem aliquos vel ipsum quoque episcopum a via veritatis ad sui erroris assensum declinare. Contra hec sollers industria prepositi M. sollicite cum dei auxilio laboravit et, multis inde controversiis in diversis placitis habitis, tandem in quinto Adalberti eiusdem ecclesie advocati placito ius ecclesie et fructumf sui laboris iudicio idonearum personarum ministerialium ecclesie obtinuit. Nam de diffinitione huius litis interrogati iure iudiciario ministeriales ecclesie Nantger, Penzo et urbani Chenechtriche, Razo in partem dei et confratrum prevaluerunt et iuste, ut ab antiquo fuerunt, hec confratrum fore et fuisse iudica verunt, excepta civili pugna et furto, si qua in huiusmodi partibus civitatis ad episcopum pertinentibus orirentur. Que etiam duo dominus episcopus subtraxit ecclesie magis potentie sue arbitrio quam valentis cause subsidio. Super hec omnia firmissime ab utraque parte confirmata Charlmannus licet prius ex ore suo condempnatus iusticie vel adhuc convictus et confessus reniti et contraire non desiit, donec ab omnibus iusticie fautoribus inde infestatus tantum sibimet de hoc quod fecerat cepit displicere quod in manum domini advocati Adalberti ipse et Wisinto thelonearius tale pignus zelo iusticie coacti fecerunt, ut si forte alter eorum prefinitam causam qualibet ratione irrumperet talentum argenti absque omni contradictione persolveret. Quod ne memorie posterorum elaberetur dominus advocatus Adalbertus scribi precepit.||
    »Et hoc est ius, quod ecclesia Sancti Ypoliti habet in eodem foro, quod et pie memorie Heinricus imperator et contectalisg sua Agnes imperatrix fratribus eiusdem ecclesie perpetuo iure tradiderunt. De foro de theloneo transeunt due partes in usus ecclesie, tercia vero pars in usus advocati. De omnibus que deprehenduntur in furibus et in omnibus aliis, due partes cedunt ecclesie, tercia vero pars advocato. Quecumque spectant ad bannum in vulneribus, in ictibus, in occisione et in omni genere plagarum et conviciorum, due partes attingunt ecclesiam, tercia vero advocatum. Omnes cives et omnes fures et omnes, qui in aliqua rixa deprehenduntur, in custodia kastaldi domni prepositi et ecclesie debent esse quoadusque iuditio compedibus innodentur.h Quicquid tribus vicibus legitimis placitis de omni banno solvitur, due partes cedunt ecclesie tercia vero advocato et sic per circulum anni. Item advocatus nunquam aliquid disponere debet preter kastaldum ecclesie.«
    Source Fulltext: LAMPEL, Urkunden Sanct Pölten (=FRA I, Wien 1981) S. 6-8
    Editions
    • Winter, Urkundliche Beiträge zur Rechtsgeschichte 4, 4 (aus A), zu 1222; Müller-Maderna, Hist. can. St. Hippol. 2, 92 (aus A); Duellius, Exc. 35, 85 (aus A, unvollständig).


    LanguageLatein

    Notes
    1a Wol die Urkunde Heinrichs IV Nr. 3.b plurimorum A.c Ulrich I., Bischof von Passau seit 1092, starb am 7. August 1121.d Müller begrenzt die Amtsdauer des Probsten Meinhard als Zeitgenossen Ulrich II. (Bischof von Passau 1215 bis 1221) mit den Jahren 1213 und 1223. Wir finden aber schon in Urkunden aus den Jahren 1219 und 1221 einen Probsten Marquard als Zeugen. Probst Meinhard muss als Zeitgenosse des Bischofs Ulrich I. um ein volles Jahrhundert zurückversetzt werden. Vergl. die ausführliche und klare Beweisführung in Winters »Beiträgen zur niederösterr. Rechts- und Verwaltungsgeschichte« (Blätter des Vereines für Landeskunde von Niederösterreich, Jahrgang 1883, Seite 426 ff.).e fehlt in A.f et fructum et fructum A.g Wenn hier nicht etwa »genitrix« zu lesen ist, so ist unter Henricus imperator Heinrich III. zu verstehen. Wir besitzen jedoch weder von ihm eine diesbezügliche Urkunde, noch ist in der von 1058 auf etwas Derartiges Bezug genommen. Denkbar ist es, dass die Stelle pro anima cari genitoris nostri Heinrici imperatoris memorie felicis dazu Veranlassung gegeben hat, Heinrich III. als denjenigen zu betrachten, der das Stift mit dem Markte beschenkt hat. Dabei darf nicht ausser Acht gelassen werden, dass der erst vor etwa 20 Jahren im Kirchenbanne verstorbene Heinrich IV. eben nicht als Freund der Geistlichkeit galt. Darum wird er hier völlig mit Schweigen übergangen, und die Schenkung, die er allerdings ob interventum atque petitionem Agnetis dilectissime genitricis nostre imperatricis auguste gemacht, der Kaiserin Agnes selbst zugeschrieben. Vergl. die Eingangsworte unserer Urkunde und Dr. Winters Erörterungen a. a. O.h Dieser Satz ist verstümmelt; Vermutungen über seine ursprüngliche Gestalt bei Winter a. a. O., S. 5, Anm. e.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.