useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976-1668) 1159 XII 16
Signature: 1159 XII 16
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
16. Dezember 1159
Konrad, Bischof von Passau, giebt der Kirche St. Pölten eine Pfarrkirche in Bruck a. d. Leitha.
Source Regest: LAMPEL, Urkunden Sanct Pölten (=FRA I, Wien 1981) S. 11
 

cop.
A, 54' nr. 80.

    x
    C. In nomine sancte et individue trinitatis. Chunradus dei gratia Pataviensis episcopus omnibus fidelibus salutem in perpetuum. Ordo officii nostri nos ammonet et hortatur relligiososa viros diligere honorare et de facultatibus nostris tam ecclesiasticis quam mundanis inopiam eorum redimere et sublevare. Scimus enim procul dubio quod participes erimus laboris illorum et orationum si propter deum illis egentibus porrexerimus manus consolationum. Inde est quod nos inducti precibus dilecti fratris nostri Oˇdalrici prepositi Sancti Ypoliti et fratrum suorum ecclesiam quandam plebesanam nostri iuris in villa Askerichesprukke eidem ecclesie Sancti Ypoliti ad usus fratrum et ad supplementum prebende eorum tradidimus, eo tenore ut memoria nostri iugiter in orationibus eorum habeatur et servitus Christi in eodem loco magis magisque exinde accrescat et adaugeatur. Statuentes ut nulli successorum nostrorum liceat hanc tradicionem immutare transfundere infirmare aut aliqua de causa vel occasione inventa ab ecclesia illa cui pretaxatam plebesanam ecclesiam contulimus alienare. Quod ergo factum nostrum ratum et incon vulsum in perpetuum permaneat presentis pagine scripto confirmamus et inpressione sigilli nostri roboramus. Hec acta sunt anno ab incarnatione domini nostri Jesu Christi millesimo centesimo quinquagesimo nono, indictione octava, XVII. kal. Januarii. Huius rei isti sunt testes conscripti.||
    + Ego Chunradus Pataviensis episcopus subscribo.||
    Ego Azelinus abbas de Cella Sancte Marie subscribo.||
    Ego Ruodbertus prepositus Monasteriensis subscribo.||
    Ego Ouodalricus prepositus de Ardech subscribo.||
    Ego Otto notarius subscribo.||
    Ego Gerhardus domini pape capellanus subscribo.
    Source Fulltext: LAMPEL, Urkunden Sanct Pölten (=FRA I, Wien 1981) S. 11

    Original dating clauseXVII. kal. Januarii

    Editions
    • Duellius, Exc. 31, 71, daraus die Zeugenreihe bei Wiedemann Font. rer. aust. II. 21, 593.


    LanguageLatein

    Notes
    1a so!
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.