useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976-1668) 1176
Signature: 1176
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1176
Bischof Theobald von Passau bestätigt dem Stifte die von seinem Vorgänger Konrad vorgenommene Einverleibung der Kirche zu Bruck a. d. Leitha und bestätigt ihm einen Wald zu Bergern bei Hundsheim (Gerichtsbezirk Mautern), den er zum St. Pöltener Karner gewidmet hatte.
Source Regest: LAMPEL, Urkunden Sanct Pölten (=FRA I, Wien 1981) S. 16
 

cop.
A, 54' nr. 81.

    x
    C. in nomine sancte et individue trinitatis. Dipoldus Pataviensis dei gratia episcopus tam presentibus quam futuris in perpetuum. Ex debito pastoralis officii, cui divina permissione licet inmeriti et inpares viribus deservire tenemur, nobis incumbere non incongrue videtur‚ ut personas in episcopatu nostro divinis mancipatas obsequiis presertim in monasteriis a nostris predecessoribus dive memorie fundatis paterno debeamus affectu intueri et earum indigentie pro posse nostro liberalius subvenire, rationi siquidem consentaneum esse videtur, quod eorum defectibus pro tempore nostra subveniat facultas, quorum precibus non solum nostra verum etiam omnium fidelium Christi salus accipit incrementum. Intuitu ergo et spe divine retributionis commoniti precibus quoque karissimi in Christo filii Hainricia in Sancto Ypolito prepositi fratrumque suorum, nichilominus inclinati pie recordationis antecessoris nostri domni Chuonradi Pataviensis episcopi, tradicionem, quam videlicet Ypolitensi ecclesie in usus fratrum ibidem deo militantium tradidit, ecclesiam Askerichespruke cum decimis et aliis que sui iuris erant confirmamus et auctoritate dei omnipotentis et nostra roboramus. Preterea secundum terminos designatos partem nemoris in loco qui dicitur Pergaren apud Hunteshaim siti‚ quo ecclesiam in honorem Christi et beati Andree in cimiterio Sancti Ypoliti dotavimus, in usus prefate ecclesie nostro iure traditam auctoritate dei confirmamus et tam hanc nostram quam et prememoratam tradicionem sigillib nostri inpressione et testimonio perpetuamus. Si quis autem hanc nostre confirmationis paginam infringere vel ei ausu temerario contraire attemptaverit, indignationem omnipotentis dei se noverit incursurum, cum Abyron et Dathan nec non cum Juda traditore pessimo divini examinis ultioni subiacere. Cunctis autem hec servantibus et nostre tradicioni benigno favore occurentibus sit pax et exsultatio per eum, qui erat‚ et qui est, et qui venturus est, ut reddat unicuique iuxta opera sua; amen.||
    Ego Dipoldus Pataviensis episcopus subscribo.||
    Ego decanus Fridricus subscribo.||
    Ego Wernherus prepositus subscribo.||
    Ego Mengoldus archidiaconus subscribo.||
    Ego Fridericus archidiaconus subscribo.||
    Ego Uolricus prepositus subscribo.||
    Ego Burchardus canonicus Babenbergensis et Pataviensis de Chambe subscribo.||
    Ego Rudigerus canonicus Pataviensis subscribo.||
    Ego Rudigerus dyaconus, canonicus et magister Pataviensis subscribo.||
    Ego Arnoldus Castor Pataviensis canonicus subscribo.||
    Ego Gozwin prepositus subscribo.c||
    Ego Marquardus Sancti Andree prepositus subscribo.||
    Ego Degenhardusd capellanus subscribo.||
    Ego Tagnoe subscribo.
    Source Fulltext: LAMPEL, Urkunden Sanct Pölten (=FRA I, Wien 1981) S. 16-17
    Editions
    • Duellius, Exc. 32, 73 (A, unvollständig)


    LanguageLatein

    Notes
    1a Heinrichs Regierung muss noch das erste Jahrzehnt Bischof Diepolds umfassen — bis 18 etwa — in dessen Zeit Probst Kuno (1180 bis 1188) und Probst Heimo (1189 bis 1191) fallen. Wir haben die Urkunde zu 1179 gesetzt, weil der zwölfte unter den Zeugen, Probst Marquard von St. Andre, nach Sickingens Anname wenigstens (Top. V. O. W. W. 4, 72), in die Jahre 1178 bis 1189 † fällt. Wenn Meiller in seinem seltenen »Namensverzeichnisse von Aebten und Aebtissinnen baierischer und österreichischer Klöster«, Wien 1853, S. 22, für Marquard nur das Ausgangsjahr 1189 ansetzt, so folgt er wahrscheinlich einer der vielen undatierten Urkunden Bischof Diepolds. Da nun die Namen Heinrich und Heimo auseinander zu halten sind, Heimo aber in die Jahre 1188 bis 1189 auf Marquard von St. Pölten folgt, so muss Heinrich vor Letzteren gesetzt werden, und zwar vor 1181, dem Todesjahre Papst Alexanders III., wobei Sickingens Anname bezüglich des Antrittsjahres noch immer aufrecht bleibt.b Duellius bildet auf Tafel I (175) Nr. 1 ein Siegel Diepolds (III A 2 b + Dipoldus . di . gra Pataviensis . ecclie eps) zu 1176 ab; hatte er das Original unserer Urkunde vor sich?c Ein Gozwin wird 1155 als Passauer Diacon genannt (MB 12, 339). Schwerlich ist damit der Prämonstratenser-Abt gemeint, den Meiller (a. a. O., S. 9) in das Jahr 1210 (1221?) setzt.d Degenh mit Querstrich durch den Schaft des h.e Dessen Bericht über den Kreuzzug Kaiser Friedrichs I. in die "Historia de expeditione Friderici imp." des Ansbert aufgenommen worden ist.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.